Skip to the text

Capitulum 2

De apprehendenda spiritualium rerum cognitione.

QUICUMQUE ergo ad theoricam voluerit pervenire, necesse est ut primo acquirat omni studio ac virtute actualem scientiam. Actualis namque seu practica possideri potest absque theorica; theorica vero nequaquam apprehendi potest absque actuali scientia. Gradus quippe sic ordinati sunt atque distincti, ut humana humilitas possit ad altiora ascendere. Qui gradus si invicem sibi succedant modo prætacto, potest homo ad sublimia pervenire, ad quæ transvolare non valet primo gradu sublato. Frustra igitur tendit ad Dei conspectum, qui vitiorum maculas non devitat: Spiritus enim Dei effugiet peccatum, nec habitabit in corpore subdito peccatis.1

Footnotes

  1. Sap. 1, 5, 4. ↩

Chapter 284 of 499