Capitulum 12
Interrogatio, qualiter possit ad oblivionem sæcularium carminum perveniri.
GERMANUS : Ad hæc ego primo motus compunctione occulta, deinde graviter ingemiscens locutus sum : Hæc omnia quæ copiosissime protulisti, auxerunt mihi desperationem præ solito. Mihi namque accedit extrinsecus speciale impedimentum salutis, præter generales animæ tentationes et distractiones quibus non dubito infirmos pulsari. Quod impedimentum oritur mihi per notitiam litterarum, quam videor aliqualiter attigisse : in qua maceravit me instantia pædagogi atque continuæ studium lectionis, ita ut mens mea poeticis carminibus illis infecta, meditetur nunc etiam tempore orationis illas fabularum nugas historiasque bellorum quibus imbuta est a primis pueritiæ rudimentis ac studiis; impudens quoque memoria poematum ingeratur, aut quasi pugnantium principum imago ante oculos meos versetur, dum psallo aut pro peccatorum indulgentia oro; taliumque phantasmatum species me semper illudens, non patitur mentem meam adspirare ad supernos intuitus, in tantum ut exstingui non valeat fletibus quotidianis.
Chapter 294 of 499