Skip to the text

Capitulum 13

Responsio, qualiter memoriam talium carminum possimus abolere.

NESTEROS : De hac ipsa re de qua nascitur tibi desperatio maxima, poterit tibi oriri velox efficaxque remedium, si diligentiam atque instantiam quas te habuisse dixisti circa sæcularia studia illa, transferre volueris ad lectionem ac meditationem spiritualium Scripturarum. Necesse est enim mentem tuam occupari carminibus illis tamdiu, quamdiu alia sibi acquirat simili assiduitate ac studio, quæ intra se condat ac recolat, et pro illis infructuosis ac terrenis parturiat spiritualia ac divina. Quæ quum mens tua profunde et alte conceperit, fueritque enutrita in illis, priores nugæ ac fabulæ poterunt sensim expelli, aut penitus aboleri. Vacare enim cogitationibus cunctis mens humana simul non potest : idcirco quamdiu non fuerit spiritualibus studiis occupata, necesse est eam implicari his quæ didicit ante. Quamdiu enim non habuerit quo recurrat, et circa quod infatigabiliter occupetur, necesse est ut ad ea labatur quibus ab infantia est instructa, eaque semper revolvat quæ longo usu ac meditatione concepit.

Ut ergo hæc spiritualis scientia roboretur in te soliditate continua, nec ea fruaris solum ad horam, ut illi qui eam attingunt non studio suo, sed aliorum relatione, et ut sic loquar, velut aerio odore percipiunt; sed ut cordi tuo inviscerata sit et perspecta, ac quasi palpata condatur in eo, hoc convenit te omni diligentia custodire : ut si forte audieris in collatione proferri etiam ea quæ optime nosti, non suscipias ea aspernanter aut fastidiose, eo quod nota sint tibi, sed ea commendes cordi tuo illa aviditate qua desiderabilia verba salutis infundenda sunt auribus nostris indesinenter, atque ex ore nostro jugiter proferenda. Quamvis enim sancta ac salutaria frequenter narrentur, nunquam tamen satietas gignet horrorem animæ habenti sitim veræ scientiæ, sed ea quotidie velut nova et desiderata percipiens, quanto frequentius hauserit illa, tanto avidius eadem vel audiet aut loquetur; sicque ex frequenti collatione seu repetitione accipiet potius confirmationem scientiæ ante possessæ, quam ullum fastidium. Evidens quippe indicium superbæ ac tepidæ mentis est, si quis negligenter aut fastidiose suscipiat verborum salubrium medicinam, quamvis frequenter adhibitam :1 Anima enim quæ in satietate est, favis illudit ; animæ autem egenti etiam amara dulcia videntur.

Si itaque diligenter hæc exsequaris, et sacra eloquia fuerint in secretis animæ tuæ recondita ac debita taciturnitate signata, postea tanquam vina suaviter odorantia atque cor hominis exhilarantia, proferentur de vase pectoris tui cum grandi fragrantia sui, quum decocta fuerint virtute patientiæ sensuumque canitie;2 et tanquam fons perennis redundabunt irriguis virtutum meatibus de experientiæ venis, continuaque effundent fluenta quasi de quadam abysso ingenii tui. Et ita implebitur in te quod in Proverbiis dicitur ei qui hæc opere consummavit: Bibe aquas de vasis tuis et de fonte puteorum tuorum; supereffluant tibi aquæ de tuo fonte, et in plateas transeant aquæ tuæ.3 Et juxta Isaiam prophetam: Eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ; et ædificabuntur in te deserta a sæculis, fundamenta generationis et generationis suscitabis;4 et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. Sicque conveniet tibi et illa beatitudo de qua idem loquitur Isaias: Non faciet Deus avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum; et aures tuæ audient verbum post tergum monentis:5 Hæc via, ambulate in ea, et neque ad dexteram neque ad sinistram. Atque sic fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, imo et cunctæ evagationes ac discursus cogitationum tuarum, sint tibi divinæ legis sancta incessabilisque ruminatio.

Footnotes

  1. Prov. xxvii, 7, juxta LXX. ↩

  2. Ps. ciii, 15. ↩

  3. Prov. v, 15, 16, juxta LXX. ↩

  4. Is. LVIII, 11, 12. ↩

  5. Is. xxx, 20, 21. ↩

Chapter 295 of 499