Skip to the text

Capitulum 14

Quod immunda anima nec possit docere nec discere scientiam spiritualem.

QUEMADMODUM autem præfati sumus, impossibile est quemquam immundum et inexpertum ista cognoscere vel docere. Qui enim capax non est ad percipiendum seu ad discendum, quomodo erit idoneus ad docendum? De quibus tamen si aliquis docere præsumpserit, sermo ejus procul dubio inefficax atque inutilis erit, et ad audientium aures tantum perveniet, cor autem eorum penetrare non poterit, utpote proditus inertia operum et infructuositate propriæ vanitatis: quia doctrina sua non profluit de thesauro conscientiæ bonæ, sed de præsumptione inanis jactantiæ. Impossibile namque est immundam animam adipisci spiritualem scientiam, quantumcumque magna laboret lectionis instantia. Nemo enim infundit nobilem optimumque liquorem in vas fœtidum et corruptum. Testa namque semel infecta horrendis fœtoribus, facilius contaminat myrum quamvis odoratissimum, quam aliquid suavitatis ex illo acquirat; munda enim multo citius corrumpuntur, quam corrupta mundantur. Ita ergo vas pectoris nostri nisi prius purgetur ab omni passione ac vitio, non merebitur illud benedictionis unguentum suscipere de quo dicitur per Prophetam: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;1 nec mens polluta servabit spiritualem illam scientiam atque eloquia Scripturarum, quæ dulciora sunt super mel et favum.2 Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci cum tenebris? Quæ autem conventio Christi ad Belial?3

Footnotes

  1. Ps. cxxxii, 2. ↩

  2. Ps. xviii, 11. ↩

  3. II Cor. vi, 14, 15. ↩

Chapter 296 of 499