Capitulum 17
Quibus debeat perfectio aperiri.
CAVE quoque ne ista quæ didiceris sudore experientiæ magis quam lectione, quum ætas maturior te provexerit ad docendum, ingeras passim immundis hominibus, seductus amore gloriæ vanæ, ne facias quod Salomon prohibet, dicens : Noli applicare stultum ad pascua justi, nec seducaris saturitate ventris;1 non enim decent stultum deliciæ, nec opus est sapientia ubi deest sensus.2 Magis enim ducitur insipientia : quoniam, Servus durus non emendabitur verbis, si enim intellexerit, non obediet;3 et, In auribus imprudentis noli quidquam dicere, ne forte irrideat sapientes sermones tuos;4 et, Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.56 Oportet itaque ut subtrahens talibus hominibus secreta spiritualium sensuum, efficaciter psallas :7 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Sed forsitan quæras : Quibus proponenda sunt secreta Scripturæ divinæ? Hoc docet Salomon, loquens : Date siceram iis qui in tristitia sunt, et vinum bibere iis qui in doloribus sunt, ut obliviscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius;8 id est, his qui deprimuntur pœnitentia et mœrore pro actibus suis pristinis malis, affluenter infundite jucunditatem spiritualis scientiæ tanquam vinum exhilarans cor humanum, eosque studete salutari verbo reficere ac implere, ne demersi mœrore assiduo et desperatione letali, absorbeantur abundantiore tristitia qui ejusmodi sunt.910 Porro de illis qui in tepore et negligentia constituti, nullo dolore mordentur interno, ait Scriptura : Qui sanus et sine dolore est, in egestate erit.11 Quanta itaque cautione potes, devita ne amore vanæ gloriæ inflatus, demerearis particeps esse illius quem Propheta collaudat, dicendo :12 Qui pecuniam suavis suam non dedit ad usuram. Omnis enim qui amore laudis humanæ erogat Dei eloquia, de quibus ait Psalmista, Eloquia Domini eloquia casta, etc., pecuniam suam dat ad usuram, et pro hoc mercaturus est non solum nullam laudem, sed æterna quoque supplicia:13 quia pecuniam domini sui expendere maluit ut ex ea consequeretur temporalem mercedem, non ut dominus ejus veniens reciperet, sicut scriptum est, quod suum est cum usura.14
Footnotes
-
Prov. XXIV, 15, juxta LXX. ↩
-
Prov. XIX, 10, juxta LXX. ↩
-
Prov. XVIII, 2, juxta LXX. ↩
-
Prov. XXIX, 19, juxta LXX. ↩
-
Matth. VII, 6. ↩
-
Matth. XXIII, 9, juxta LXX. ↩
-
Ps. CXVIII, 11. ↩
-
Prov. XXXI, 6, 7, juxta LXX. ↩
-
II Cor. II, 7. ↩
-
Ps. CIII, 15. ↩
-
Prov. XXI, 5, juxta LXX. ↩
-
Ps. XIV, 5. ↩
-
Ps. xi, 7. ↩
-
Matth. xxv, 27. ↩
Chapter 299 of 499