Capitulum 11
De multiplici intellectu Scripturæ.
CRESCENTE autem innovatione mentis nostræ per hoc studium lectionis, facies quoque seu notitia Scripturarum incipiet innovari in nobis, et pulchritudo sacratioris intelligentiæ cum proficiente proficiet. Decor etenim Scripturarum coaptatur capacitati sensuum humanorum, ita ut Scriptura sancta videatur carnalibus esse terrena, spiritualibus vero divina : ita ut hi quibus antea apparebat crassis nebulis involuta, nequeant subtilitatem ejus concipere, nec fulgorem ipsius valeant sustinere. Porro ut hoc ipsum quod affirmamus, clarius pateat per exemplum, unum testimonium legis proferre sufficiat, per quod etiam probemus cuncta præcepta cœlestia extendi ad omne hominum genus secundum mensuram status eorum.
Scriptum est enim in lege :1 Non fornicaberis. Hoc salubriter custoditur secundum simplicem litteræ sonum ab homine adhuc detento passionibus obscenitatum carnalium. Sed necesse est istud spiritualiter observari ab homine qui recessit ab opere hoc immundo et carnali affectu, ut scilicet non solum discedat a cærimoniis idolorum et observatione omnium signorum et dierum ac temporum, sed etiam ab omni superstitione gentilium et auguriorum, vel certe ne implicetur conjecturis quorumdam verborum aut nominum quæ polluunt fidei nostræ sinceritatem. Hac quippe fornicatione Jerusalem dicitur constuprata, quæ fornicata est in omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso.2 Quam etiam Dominus increpans per Prophetam, disseruit : Stent et salvent te augures cœli, qui contemplabantur sidera et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.3 De qua fornicatione iterum arguens eos : Spiritus, inquit, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.4 Qui ergo ab hac gemina fornicatione discesserit, habebit tertiam quam devitet, quæ in superstitionibus legis ac Judaismi consistit. De quibus ait Apostolus : Dies observatis, et menses, et tempora, et annos ;5 et iterum, Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis.6
Quæ de superstitionibus legis dicta esse non dubium est, quas si quis inciderit, procul dubio mœchatus est a Christo, nec ab Apostolo audire meretur :7 Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo; sed illud quod sequitur, dicetur ad eum voce ejusdem Apostoli :8 Timeo autem, ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quæ est in Christo Jesu.9 Insuper qui immunditiam hujus fornicationis effugerit, habebit quartam quam fugiat, quæ perpetratur hæreticæ pravitati consentiendo, de qua affirmat Apostolus : Ego scio quia post discessionem meam intrabunt in vos lupi graves, non parcentes gregi, et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.10 Postremo qui fornicationem istam abjecerit, caveat ne subtiliore peccato labatur in vitium fornicationis quæ sita est in evagatione cogitationum distractioneque cordis. Omnis enim cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa aut quantumcumque modice a Deo discedens, reputatur a viro perfecto immundissima fornicatio.
Footnotes
Chapter 293 of 499