Skip to the text

Capitulum 8

De spirituali scientia.

SED revertamur ad declarationem scientiæ de qua sumptum est collationis hujus exordium. Itaque, sicut jam diximus, practica versatur circa diversas professiones ac studia; theorica vero in duas dividitur partes, puta in expositionem seu sensum historicum, et intelligentiam spiritualem. Unde et Salomon quum enumerasset multiplicem Ecclesiæ gratiam, addidit:1 Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Porro spiritualis scientiæ tria sunt genera: utpote tropologia, allegoria, et anagoge. De quibus in Proverbiis dicitur: Ecce descripsi eam tibi tripliciter super latitudinem cordis tui.2 Ad historiam autem pertinet cognitio præteritarum ac visibilium rerum, ut quum ait Apostolus: Scriptum est, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera.3 Ad allegoriam pertinènt quæ sequuntur, quibus affirmat illa quæ historialiter facta sunt, præfigurasse formam alterius sacramenti, dicendo: Hæc enim sunt duo testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quæ est Agar;4 Sina enim mons est in Arabia, etc. Anagoge vero de spiritualibus mysteriis ascendit ad sublimiora et sacratiora secreta, sicut quum ait Apostolus: Quæ sursum est Jerusalem, quæ est mater nostra; scriptum est enim, Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama, quæ non parturis, quoniam multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.56 Tropologia est moralis expositio, pertinens ad vitæ emendationem instructionemque actualem, ut si per hæc duo testamenta intelligamus scientiam practicam atque theoricam; vel certe si per Jerusalem aut Sion intelligamus hominis animam, juxta illud: Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Sicque prædicti quatuor sensus intelligi possunt per idem, sic quod una eademque Jerusalem quadrupliciter potest intelligi:7 utpote secundum historiam, civitas Judæorum; secundum allegoriam, Ecclesia Christi; secundum anagogen, cœlestis illa civitas quæ est mater omnium nostrum; secundum tropologiam, anima hominis, quæ frequenter sub hoc nomine laudatur aut increpatur a Domino.

Denique de his quatuor generibus expositionum ait Apostolus: Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?8 Revelatio enim spectat ad allegoriam, per quam historica narratio reseratur spirituali expositione ac sensu; ut si verbi gratia, mystice interpretari conemur quod ait Apostolus: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt de consequenti eos petra;9 petra autem erat Christus. Quæ omnia allegorice referuntur ad Christum et ad ejus Baptismum, et corpus et sanguinem quæ quotidie sumimus. Scientia quoque ab Apostolo nominata, est tropologia, qua prudenti examinatione discernimus universa quæ ad discretionem pertinent actualem, utrum sint utilia vel honesta: ut quum jubet Apostolus ut apud nos ipsos judicemus, an deceat mulierem capite non velato orare Deum;10 quæ ratio moralem continet intelligentiam, quemadmodum dictum est. Prophetia quoque, quam tertio loco nominavit Apostolus, anagogen designat, per quam sermo transfertur ad invisibilia et futura, ut est illud:

Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent; si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo, etc.11 Qua exhortatione anagoge præfertur et insinuatur. Doctrina demum pandit simplicem expositionis historicæ ordinem, in qua nullus intellectus secretior continetur quam qui verbis exprimitur, ut est illud: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas; et quod iterum scriptum est: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret; itemque, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.

Footnotes

  1. Prov. xxxi, 21. ↩

  2. Prov. xxii, 20. juxta LXX. ↩

  3. Galat. iv, 22. ↩

  4. Ibid. 24, 25. ↩

  5. Ibid. 26, 27. ↩

  6. Is. liv, 1. ↩

  7. Ps. cXLvii, 12. ↩

  8. 1 Cor. xiv, 6. ↩

  9. 1 Cor. x, 1-4. ↩

  10. 1 Cor. xi, 13. ↩

  11. 1 Thess. iv, 13, 14. ↩

Chapter 290 of 499