Capitulum 7
Exemplum castitatis quo docetur non omnia esse ab omnibus æmulanda.
ABSQUE illo etenim detrimento quod jam diximus incidere monachum, qui mentis mobilitate cupit ad opera diversarum vocationum transire, etiam hinc periculum mortis incurritur, quod aliqua a quibusdam recte assumpta ac gesta, incaute et non recte attentantur ac præsumuntur ab aliis; et quæ aliquibus bene cesserunt, sentiuntur et fiunt aliis perniciosa: nempe (ut exempli gratia aliqua proferamus), velut si quis velit sectari virtutem viri illius, quam solet abbas Joannes narrare, non ad imitandum, sed ad admirandum. Quidam namque in habitu sæculari veniens ad abbatem Joannem, et portans ei quasdam frugum suarum primitias, reperit ibi quemdam ferocissimo obsessum dæmonio, quod adjurationes et jussiones Joannis despexit, protestans se nequaquam exiturum a corpore quod possedit, ad Joannis imperium; sed adventu viri illius sæcularis ita perterritum est, quod cum reverentissima nominatione ipsius mox fugit. Cujus viri tam evidentem virtutem et gratiam abbas Joannes vehementer admirans, præsertim quum cerneret eum habitu sæculari vestitum, cœpit ab eo diligenter inquirere qualitatem et ordinem suæ vitæ. Qui quum responderet se esse sæcularem et uxoratum, Joannes mente pertractans excellentiam virtutis ac gratiæ ejus, attentius investigavit conversationem ipsius. Qui testabatur se rusticum esse, quotidianumque victum opere manuum quærere, nec alicujus boni in sese esse conscium, nisi quod de mane nunquam procederet ad exercenda opera rusticana, neque de vespere domum rediret, nisi prius in ecclesia referret gratias Deo pro victu quotidiano; nec unquam usurpare se aliquid de fructibus suis, nisi prius offerret Deo primitias eorum ac decimas; nec unquam duxisse se boves suos per agros messesque aliorum, nisi ora eorum prius ligaret, ne proximi sui vel modicum damnum incurrerent ex negligentia sua. Denique quum nec ista viderentur abbati Joanni idonea respectu gratiæ tantæ qua vidit illum se esse perfectiorem, et sciscitans scrutaretur quidnam esset per quod tanti esset meriti, ille adstrictus reverentia tam sollicitæ inquisitionis, confessus est se accepisse uxorem ante duodecim annos ex compulsione parentum, quum monachus fieri vellet, nec se illam unquam cognovisse, sed loco sororis habere ac virginem custodire, nemine id sciente. Quo audito, senex tanta admiratione repletus est, ut coram viro illo publice fateretur quod dæmon, a quo ipse erat despectus, merito tolerare non potuit illius præsentiam, cujus virtutem appetere ipse non auderet sine castitatis discrimine, non solum in juventutis fervore, imo nec modo in senio suo. Quod factum quamvis abbas Joannes cum summa admiratione narraret, nullum tamen monachorum hortatus est ut tale quid attentaret, sciens quod multa ab aliquibus bene gesta, fuerint aliis ea imitari volentibus occasio magnæ ruinæ, nec posse ab omnibus usurpari quæ aliquibus conceduntur a Deo munere speciali.
Chapter 289 of 499