Capitulum 4
Quod actualis vita derivetur circa multas professiones et studia.
HÆC igitur practica, quæ in duobus modis consistit, ut dictum est, dividitur circa multas professiones et studia. Quidam enim principalitatem suæ intentionis constituunt circa deserti secreta et animi puritatem, ut olim Elias et Eliseus, et nostris temporibus B. Antonius, et alii sectatores ejusdem propositi, qui per solitudinis silentium et quietem Deum familiarissime quæsierunt. Quidam apposuerunt omnem sollicitudinem studii sui circa Fratrum directionem et curam cœnobiorum pervigilem, ut nuper B. Joannes qui in vicina civitate præfuit grandi cœnobio, et alii quidam ei similes, quos scimus apostolicis coruscasse miraculis. Quosdam delectat pium obsequium hospitalitatis et susceptionis aut xenodochii, per quod Abraham patriarcha et Lot Deo olim placuerunt, et nuper B. Macarius, vir singularis mansuetudinis ac patientiæ, qui apud Alexandriam ita præfuit hospitalitati aut xenodochio, ut credendus sit nulli eorum esse inferior qui solitariam vitam egerunt. Porro quidam eligentes ægrotantibus servire, alii pro miseris et oppressis intervenire, aut doctrinæ instantes, aut eleemosynam pauperibus largientes, viguerunt, et computati sunt pro suo affectu et pietate inter magnos et summos viros.
Chapter 286 of 499