Capitulum 3
Quod actualis scientia in duobus consistat.
HÆC autem actualis scientia sita in duobus est. Nam primus modus seu gradus ejus est, ut natura omnium vitiorum et ratio curationis eorum sciantur. Secundus est, ut ita discernatur ordo virtutum, et mens nostra ita formetur perfectione earum, ut illis famuletur non jam quasi coacta aut violento imperio subdita, sed delectetur et pascatur eis tanquam naturali bono et convenientissimo cibo, arduamque viam salutis cum delectatione perambulet. Qualiter enim valebit attingere rationem habitumque virtutum, in quo consistit gradus secundus scientiæ actualis, aut sacramenta spiritualium atque cœlestium rerum in gradu sublimiori theoricæ, qui naturam vitiorum suorum nequivit cognoscere, nec ea conatus est exstirpare? Consequens namque est ut dicitur non posse ad altiora procedere, qui planiora et faciliora mala non vicerit: multoque minus apprehendet et sciet ea quæ extrinsecus sunt, qui intelligere non potuit ea quæ sibi insunt. Verumtamen agnoscamus quod duplici labori insudandum sit nobis, tam in vitiis expellendis quam in virtutibus acquirendis. Nec hoc capimus ex propria conjectura, sed illius sententia qui solus cognoscit vires et rationem opificii sui, qui ait per prophetam Jeremiam: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In expulsione quippe rerum noxiarum insinuavit quatuor necessaria esse: id est, evellere, destruere, disperdere, dissipare. In perficiendis vero virtutibus et in acquirendis his quæ ad justitiam pertinent, duo tantum necessaria esse signavit: id est, ædificare et plantare. Unde liquido patet, quod difficilius sit inolitas corporis et animæ passiones evellere et eradicare, quam spirituales virtutes exstruere ac plantare.
Chapter 285 of 499