Capitulum 5
De arreptæ professionis perseverantia.
QUAPROPTER hoc unicuique utile atque conveniens est, ut secundum propositum quod elegit, seu gratiam vocationis quam accepit, summo studio ac diligentia festinet pervenire ad operis arrepti et status assumpti perfectionem, et aliorum virtutes admirans ac laudans, nequaquam discedat a sua professione quam semel elegit: sciens unum esse corpus Ecclesiæ multaque membra, et habere Ecclesiam donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur1 in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Nec enim ulla naturalia membra possunt sibi vindicare ministeria aliorum membrorum, quia nec oculi utuntur officio manuum, nec nares exercent officium aurium. Idcirco non omnes Apostoli, non omnes Prophetæ, non omnes doctores;2 non omnes habent gratiam curationum, non omnes loquuntur linguis, non omnes interpretantur.3
Footnotes
Chapter 287 of 499