Skip to the text

Capitulum 16

Responsio, quod mali veram scientiam non possint habere.

NESTEROS: Certum est quod vim doctrinæ non recte examinat, qui non perpendit diligenter omnia verba prolatæ sententiæ. Prædiximus enim hujusmodi homines tantum habere disputandi peritiam et sermonis ornatum, non autem posse intrare venas Scripturarum et arcana spiritualium sensuum. Vera quippe scientia non possidetur nisi a veris Dei cultoribus, quam certe populus ille non habet cui dicitur: Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non videtis, et aures et non auditis;1 et iterum, Quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.2 Quum enim in Christo sint omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi3, quomodo is qui Christum invenire contempsit, aut inventum sacrilego ore blasphemat, aut fidem catholicam immunditiis polluit, credendus est veram scientiam habere? Spiritus namque Dei disciplinæ effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis.4 Idcirco non aliter ad spiritualem scientiam pervenitur nisi hoc ordine, quem unus Prophetarum eleganter expressit, dicendo:5 Seminate vobis ad justitiam, metite spem vitæ, illuminate vobis lumen scientiæ. Primo ergo seminare debemus ad justitiam, ut scilicet activæ perfectionem vitæ per opera justitiæ exsequamur; deinde metere debemus spem vitæ, hoc est, congregare spirituales fructus virtutum expulsione vitiorum, et ita poterimus nobis illuminare lumen scientiæ. Quem etiam ordinem docet Psalmista esse tenendum:

Beati (inquiens) immaculati in via, qui ambulant in lege Domini;6 beati qui scrutantur testimonia ejus. Non enim prius dixit: Beati qui scrutantur testimonia ejus; et postea, Beati immaculati in via; per hoc evidenter ostendens neminem posse pertingere ad perscrutanda testimonia Dei, nisi prius per actualem conversationem incedat in via Christi immaculatus. Prædicti ergo non habent scientiam istam, sed falsi nominis scientiam, de qua ait Apostolus:7 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ.

De his ergo qui videntur imaginem quamdam scientiæ adipisci, vel diligenter insistunt lectioni sacrorum voluminum atque memoriis Scripturarum, carnalia tamen vitia non relinquunt, in Proverbiis dicitur eleganter: Sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri male moratæ species.8 Quid enim prodest quempiam consequi ornamentum eloquiorum cœlestium, pretiosissimam quoque notitiam Scripturarum, si eam quasi immundissimam terram subigendo confringat, id est, carnalibus sensibus et immundis operibus aut fœdis libidinum suarum volutabris polluat? Fit enim ut id quod recte utentibus solet esse decori, istos non solum non ornet, verum etiam majore turpitudine inquinet.9 Ex ore etenim peccatoris non est pulchra laudatio, cui Dominus loquitur per Prophetam: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?10 Denique de hujusmodi animabus quæ non possident stabiliter Dei timorem (de quo legitur: Timor Domini disciplina et sapientia), et quæ conantur sensum acquirere Scripturarum ex memoria et jugi meditatione earum, satis proprie in Proverbiis fertur:11 Ut quid fuerunt divitiæ insipienti? Possidere enim sapientiam excors non poterit.12 In tantum vero hæc vera et spiritualis scientia removetur et distat a sæculari scientia quæ carnalium vitiorum sorde polluitur, ut spiritualem illam scientiam sciamus aliquando mirabiliter viguisse in quibusdam elinguibus et pene illitteratis. Quod evidentissime patuit ac probatur in Apostolis et aliis multis, qui non dilatabantur inani philosophorum carnalitate, sed veris fructibus spiritualis scientiæ curvabantur. De quibus in Apostolorum Actibus conscriptum est : Videntes autem Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotæ, admirabantur.13

Idcirco si tibi cura est ad immarcescibilem hujus scientiæ dulcedinem pervenire, toto conatu in primis labora ut puritatem castitatis a Deo obtineas. Nullus enim poterit spiritualem scientiam possidere, in quo dominatur adhuc affectus carnalium passionum, et maxime fornicationis : In corde enim bono requiescit sapientia ;14 et, Qui timet Deum, inveniet scientiam cum justitia. Præterea etiam beatus Apostolus docet, ad spiritualem scientiam perveniri ordine jam prædicto.15 Quum etenim vellet non solum ponere numerum universarum suarum virtutum, sed et ordinem earumdem exponere, ut explicaret quæ quam sequeretur, et quæ quam produceret, dixit : In vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta.16 Qua conjugatione virtutum voluit evidentissime nos docere, quod de vigiliis et jejuniis perveniatur ad castitatem, de castitate ad scientiam, de scientia ad longanimitatem, de longanimitate ad suavitatem, de suavitate ad Spiritum Sanctum, de Spiritu Sancto ad caritatis præmia. Quum hac ergo disciplina et ordine isto tu quoque perveneris ad spiritualem scientiam, habebis procul dubio, sicut jam diximus, doctrinam non sterilem et inertem, sed virentem et fructuosam; semen quoque verbi salubris, quod quum fuerit ante infusum cordibus audientium, subsequens imber Spiritus Sancti largissimus fecundabit, et juxta propheticam promissionem, Dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ tuæ erit uberrimus et pinguis.17

Footnotes

  1. Jer. v, 21. ↩

  2. Osee iv, 6. ↩

  3. Coloss. II, 3. ↩

  4. Sap. I, 5, 4. ↩

  5. Osee x, 12, juxta LXX. ↩

  6. Ps. cxviii, 1, 2. ↩

  7. 1 Tim. VI, 20. ↩

  8. Prov. XI, 22, juxta LXX. ↩

  9. Eccli. XV, 9. ↩

  10. Ps. XLIX, 16. ↩

  11. Prov. XV, 33, juxta LXX. ↩

  12. Prov. XVII, 16, juxta LXX. ↩

  13. Act. IV, 13. ↩

  14. Prov. XIV, 33. ↩

  15. Eccli. XXXII, 18. ↩

  16. II Cor. VI, 5, 6. ↩

  17. Is. XXX, 23. ↩

Chapter 298 of 499