Skip to the text

Capitulum 9

Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritualem.

PROPTEREA si curamus ad lumen spiritualis scientiæ pervenire, non vitio inanis jactantiæ, sed gratia emundationis internæ, accendamur primum desiderio beatitudinis de qua refertur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; ut etiam perveniamus ad illam de qua angelus ait ad Danielem: Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Unde et alius ait Propheta: Illuminate vobis lumen scientiæ, dum tempus est. Tenentes itaque diligentiam lectionis quam habere vos sentio, omni studio festinate in primis integre possidere actualem scientiam, seu ethicam disciplinam: quoniam sine hac apprehendi non potest theorica puritas, quam ii tantum quasi pro præmio consequuntur post multa opera laborumque studia, qui perfecti sunt actuum propriorum virtute, non aliorum docentium verbis. Acquirentes quippe intelligentiam legis non a meditatione, sed operatione, cum Psalmographo cantant: mandatis tuis intellexi. Excoctis quoque passionibus universis, fiducialiter dicunt: Psallam et intelligam in via immaculata. Ille enim psallens intelligit quæ canuntur, qui gressu puri cordis immaculatæ viæ innititur. Ideo si præparare vultis in corde vestro tabernaculum spirituali scientiæ, purgate vos ab omni vitiorum contagione, et sæculares curas abjicite. Impossibile namque est animam mundanis distentionibus vel modice occupatam, promereri donum scientiæ, aut generatricem fieri spiritualium sensuum, vel tenacem esse lectionum sacrarum.

Observate ergo in primis, et maxime tu, Joannes, cui adolescentior ætas amplius suffragatur ad custodiendum quæ dicam, ut imponas ori tuo summum silentium, ne studium lectionis aut labor desiderii tui vana elatione cassetur. Hic est enim actualis disciplinæ primus ingressus: Omnis namque labor hominis in ore ipsius; insuper ut intento corde et quasi muto ore suscipias instituta atque sententias seniorum, et ea in corde tuo diligenter condens, magis festines hæc facere quam docere. Ex festinatione enim docendi oritur vanæ gloriæ perniciosa præsumptio, ex festinatione autem ea implendi pullulabit fructus spiritualis scientiæ. Nihil itaque audeas proferre in seniorum collatione, nisi ad quod interrogandum impulerit te ignorantia periculosa, aut necessariæ cognitionis causa seu ratio, quemadmodum quidam amore vanæ gloriæ occupati, ea quæ optime norunt simulatorie quærunt pro ostentatione doctrinæ. Impossibile quippe est eum qui studio lectionis insistit desiderio laudis humanæ, promereri donum veræ scientiæ. Qui enim passione hac victus est, necesse est ut involvatur aliis vitiis, præsertim elatione; sicque prostratus et victus in aggressione scientiæ actualis seu ethicæ, minime consequetur spiritualem scientiam ex ea nascentem. Esto ergo per omnia velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum,

1 Cor. xv, 3.

Galat. iv, 4. 5.

Deut. vi, 4.

Matth. v, 8.

Dan. xii, 3.

Osee x, 12, juxta LXX.

Ps. cxviii. 104.

Ps. c, 1, 2.

Eccle. vi, 7.

Jacob. 1, 19. ne impleatur in te quod Salomon ait : Vidisti hominem velocem ad loquendum ?1 magis illo spem stultus habebit; nec quemquam docere præsumas, quod ante non feceris. Hunc etenim ordinem nos debere tenere docuit et Salvator suo exemplo, juxta quod scriptum est :2 Cœpit Jesus facere et docere. Cave ergo ne ante actum prosilias ad docendum, et computeris inter illos de quibus dixit Salvator discipulis : Quæ dicunt servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt, alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere.3 Præterea si ille qui unum mandatum minimum solverit, et docuerit sic homines, vocabitur minimus in regno cœlorum4, consequens est ut qui multa et majora negligens præsumpserit docere sic homines, habeatur non jam profecto minimus in regno cœlorum, sed maximus in suppliciis inferorum. Idcirco cavendum est tibi, ne ad loquendum inciteris illorum exemplis qui adepti peritiam disputandi affluentiamque loquendi, spiritualem scientiam possidere creduntur ab iis qui non noverunt discernere qualitatem et vim hujus scientiæ, eo quod sciant ornate et copiose effari quæ volunt. Aliud namque est habere nitorem et facilitatem sermonis, aliudque intrare medullas ac venas verborum cœlestium, atque purissimo cordis oculo contemplari profunda sacramenta eorum. Quod nullatenus obtinebit doctrina humana aut eruditio sæcularis, sed per illuminationem Spiritus Sancti sola puritas cordis. perducat non ad scientiam illam quæ inflat, sed ad eam quæ caritatis consummatione illuminat.5 Impossibile namque est mentem immundam adipisci donum scientiæ spiritualis. Hinc omni cautione devita ne pro studio lectionis nascantur tibi non lumen scientiæ, neque perpetua gloria, quæ per illuminationem doctrinæ promittitur, sed instrumenta perditionis pro vanitate elationis. Deinde omnino debes conari, ut expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena, insistas sacræ lectioni assidue, imo ac jugiter magis, donec continua meditatio imbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sui formet, faciens eam quodammodo arcam testamenti habentem in se duas lapideas tabulas, id est perpetuam firmitatem utriusque legis, seu Scripturarum ipsius; aureamque6 urnam, hoc est sinceram memoriam, quæ perpetua tenacitate conservet manna in ea reconditum, puta perennem atque cœlestem dulcedinem spiritualium sensuum et panis angelici; virgam etiam Aaron, id est salutare vexillum veri et summi pontificis nostri Jesu Christi, viriditate immortalis memoriæ semper frondescens. Hæc namque est virga, quæ postquam abscisa est de radice Jesse, efficacius revirescit. Insuper hæc omnia protegentur duobus Cherubim, id est plenitudine spiritualis scientiæ atque historicæ.7 Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiæ :8 quæ jugiter protegent propitiatorium Dei, id est habitaculum et placiditatem pectoris tui, et illud a cunctis spiritualium nequitiarum incursibus obumbrabunt. Et ita mens tua, provecta non solum in arcam testamenti divini, verum etiam in regnum sacerdotale, et per indissolubilem puritatis affectum absorpta quodammodo spiritualibus disciplinis, implebit illud pontificale mandatum per Moysen datum, quo dicitur, De sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium Dei, id est cor suum, in quo Deus promittit se jugiter habitaturum, Inhabitabo (inquiens) in eis, et inter illos ambulabo.910 Quamobrem sacra Scri-

Footnotes

  1. Prov xxix, 20, juxta LXX. ↩

  2. Act. I, 1. ↩

  3. Matth. xxiii, 3, 4. ↩

  4. Matth. v, 19. ↩

  5. 1 Cor. viii, 1. ↩

  6. Hebr. ix, 4. ↩

  7. Is. xi, 1. ↩

  8. Hebr. ix, 5. ↩

  9. 11 Cor. vi, 16; ↩

  10. Lev. xxi, 12. ↩

Chapter 291 of 499