Skip to the text

Sectio 2, art. 10: Utrum bonum secundum rationem sit prius quam ens

Stc qu. Platonici docuerunt bonum esse prius quam ens ; pro Platone suprema realitas est Idea separata Boni 1 ; item pro Plotino suprema hypostasis est Unum-Bonum, super Inteliigentiam 2. Secundum hanc tendentiam quidam dixerunt, ut Scotus, voluntas specificata a bono est simpliciter superior intellectu, qui specificatur ab ente,

Sanctus Thomas ad modum difficultatis, initio articuli, refert opinionem platonicotum secundum ^verba Dionysii, qui inter alia nomina primo ponit bonum quam ens. Itern in. arg, sed. contra citatur neoplatonicus Proclus, auctor libri de Causts.

fclato et Plotinus posuerunt Bonum super ens, super essentiam, quia omnis essentia est intelligibilis, et intelligibile est correlativum intelligen* tiae et ab ea clistinguitur. Unde supra dualiiatem intelligentiae et intelligibilis, debet esse unitas altior et ineffabilis, ferfeciissima, a qua omnia procedunt, scilicet Unum-Bonum*. Causalitas autem divina explicatur a platonicis independenter a iibertate divina, prout Bonum est esseniialiter diffusivum sui. Hoc . jam dicitur a Platone qui non satis distinguit causalitatem finalem a causalitate efficienti, Ita etiam Plotinus, secundum quem Bonum supremum essentialiter, seu ex necessitaie naturae, est diffusivum, non vero per liberrimam creationem.

mtelligibilis est Idea Boni, quae vix percipitur, quae tamen apparet ut pulchritudmis et bonitatis ; ex. ea directe procedit yeiitas intelligibilis et int

1« Cf. Platonem, /. VII Reipublicae, edit. Stephan, p. 517 d : * In summo ordinis fc fons omnis

^ w inteUigentia. »

  1. Cf. Plotinum, Enneades III, 11, 12 ; V, x, 6 ; 11, x ; VI,wvm, 9, 11. 3» Neoplatonici loquuntur de Uno-Bono, quod est super ens, aliquomodo stcut postea theologi catholici dicunt : Deitas est aliqualiter supra omnes perfectiones simphcrter simplices, quas in sua eminentia continet. Sed pro theologis Deitas continet lormaliter ens, unum, bonum, dum e contra Unum platonicorum virtualiter concinebat anienora, quae necessario ab eo procedebant.

DE BONO IN COKMUNI

Sanctus Thornas optime e contra post Aristotelem distinguit causam Snalem et causam efficientem, et tenet quod bonum est sui diffusivum ut finis, qui allicit agens ad agendum1. Addit sanctus Thomas secundum dogma creationis : agens supremum est liberrimum prout jam in se habet bonitatem infmitam et non indiget bonis creatis quae perfectionem et beatitudinem divinarn augere non possunL (Ia, q. 19, a. 3).

Conelusio sancti Thomae est : ens secundum rationem est priusquam bonum. 1

Hoc jam osteriderat in I SenLr d. VIII, q. i, a. 3, prout tatio entis includitur, ut praesupposita, in notione boni, quod est ens perfectum appetibile.

In nostro autem articulo idem argumentum sic proponitur : Illud est prius secundum rationem quod prius cadit in conceptione intelleetus. Atqui primo in conceptione intellectus cadit ens. Ergo ens est prius secundum rationem quam bonum.

In majori agitur, non de ordine temporis et inventionis, secundum quem prius cognoscimus sensibilia quam spiritualia, sed de ordine naturae et raiionum formalium seu notionum. Notio autem entis est omnium prima. Quare ? Quia unumquodque est intelligibile in quantum est ens in actu ; sic objectum proprium intellectus ut intellectus est (non ut humanus) est ens intelligibile 2, sicut primum visibile est color et primum audibile est sonus. Unde omnis ratio formalis seu notio, ut sit intelligibilis, praesupponit rationem seu notionem entis. Ita notio boni praesupponit notionem entis3.

Ut notat Bajinez, sanctus Thomas loquitur de bono in communi, ex hoc sequitur quod tam in Deo quam in ente creato, ens est prius ratione quam bonum. Ens inciuditur explicite in bono* et ens includit implicite bonum, tanquam modalitatem ejus transcendentalem.

Corollarisim deducitur infra Ia3 q. 82, a. 3 : « Si intellectus et voluntas consider entur secundum se, sic intellectus eminentior invenitur. Hoc apparet ex comparatione objectorum ad invicem. Objectum enim intellectus (scilicet ens intelligibile) est simplicius et magis absolutum, quam objectum voluntatis (quod est bonum). Quanto autem aliquid est simplicius et abstractius (et uni versalius) , tanto secundum se est nobilius et altius (saltem in ratione objecti)... Sic simpiieiter mteliectus.est altior et nobilior voluntate. » Propterea eam dirigit, cognoscendo ipsarn rationem boni in ipso bono volito.

£ i. Ia, q. 5 a. 4, ad 2m; I a IIae, q. 1, a. 4, ad im ; III* q. f, a. 1 ; IV C. Gentes

2, Objectum proprium intellectus humani, ut humanus est, est natura rerum sensibilium, seu ens intelligibiie rerum sensibilium ; sic in speculo sensibilium spiritualia cognoscimus.

  1. Sic ratio entis est prior ratione boni, non generatione et tempore, sic esset imperfectior, sed prior simpliciter, secundum ordinem naturae, sicut essentia prior est suis proprietatibus. Katio hujusce prioritatis est principium jam admissum a Platone et a Flotino : « Quanto aliquid est simplicius et abstractius, tanco secundum se est nobilius et altius. » Ia q. 82, a. 3,

Sic ratio entis, dum includitur in ratione boni, aliquo modb jam Umitatur et conirahitur, quia inveniri potest etiam in ratione veri et unius.

DE BONO RFXATE AD ENS 177 rrfla

2a Conciaslo invenitur ad im scilicet : Bonum est secundum quid prius quam enst id est in -causando, sicut finis quam forma.

Haec est consideratio boni non in se, sed per respectum ad aliquid aliud.

Sanctus Thomas hoc concedit platonicis et neoplatonicis, speciatim Dionysio, id est « inter nomina significantia causalitatem divinam, priua ponitur bonum, quam ens ». Ratio est quia m ordine causalitati.s, bonum habet rationem finis ; finis autem est prima causarum, prout allicit agens ad operandum, et ab agente materia movetur ad formam. Sic in isto ordine causalitatis Deus vocatur Summum Bonum, aut Bonus Deus.

Remanet tamen quod simpliciter loquendo ens est secundum rationem prius bono. « Simpliciter » significat : si oonsideratur essentia rei de qua est sermo ; « secundum quid » autem significat : si consideratur quid secundarium in hac re. V. g. homo sapiens simpliciter est melior quam Hercules insipiens ; sed Hercules est melior secundum quid, quoad fortitudinem physicam. « Simpliciter Ioquendo » significat fere idem ac « absolute loquendo » seu « sub principali aspectu », dum « secundum quid » vult dicere : « sub aliquo aspectu secundario ».

Sic ens « secundum quid » consideratum per respectum ad quatuor causas, et non in seipso, correspondet causae formali, nam aliquid dicitur ens prout est in actu per suam formam, sic est lapis, aut lignum, aut animal, aut homo. Forma autem^ in ordine causarum, est posterior fini et agenti, quia producitur ab agente operante propter finem. Sic concedendum est pIa.tonicis quod Bonum supremum est prius ente creato quod productum est ad manifestationem bonitatis divinae ; item Bonum Supremum prius est intelligentiae finitae, cujus objectum proprium est ens finitum, in quo tanquam in speculo cognoscitur Deus.

An sanctus Thomas sic bene inteliigat doctrinam Platonis. — Dicendum est quod Plato dum vocabat Deum (seu supremam realitatem) Summum Bonum, Deum considerabat per respectum ad realitates inferiores, quas producit per diffusionem sui, ut sol diffundit extra se lucem et calorem. Unde Plato dicit : Deus, quia est bonus, mundum produxit.

Sed tamen Plato et Plotinus videntur tenere etiam quod Bonum est simpliciter prius ente 1 ; et si ita est, in hoc sanctus Thomas ab eis recedit.

Unde remanet quod ens sit simpliciter secundum rationem prius bono, sed est posterius secundum quid} scilicet in causando.

  1. Plato et Plotinus videntur admittere quod Unum est indivisibiie, dum ens dividitur, et identincant Unum et Bonum. Sic solvunt argumenta Parmenidis, ponendo « Unum-bonum » supra ens, et explicando causalitatem a Parmenide negatam, prout bonum est essentialiter diffusivum sui.

Pro sancto Thoma e contrario sicut pro Aristotele, argumenta Parmenidis contra multipiicitatem entium et motum, aol vuntur per distinctionem inter potentiam etactum. Item pro eis unum, eo ipso quod convertitur cum ente, dividitux sicut ens in potentiam et actum.

jyS DE.BONO IN COMMUNI

Corollariam 2ae conclusionis ; secundum quid (scil. in movendo quoad exercitium), voluntas. est prior inieUectu, sic intellectus quoad exercitium, seu attentionem ad objectum, movetur a voluntate. Sic in fine deliberationis voluntas facit quod ultimum judicium sit ultimum. Item, ut infra dicetur Ia, q. 82, a. 3, in via « melior est amor Dei quam Dei cognitio *p quia, dum intellectus trahit Deum ad se, ad conceptiones suas imperfectas, voluntas trahitur ad Deum, prout bonum est in rebus et non in mente. Ita quamvis visus sit simpliciter altior auditu, tamen auditio pulchrae symphoniae est quid altius quam visio vulgaris objecti.

Notandum est in fine responsionis ad 1* quod sanctus Thomas bene explicat quare pro platonicis bomim ad plura se extendat quam ens ; quia juxta eos ens' non se extendit ad materiam, quam putabant esse privationem et non~en$, et tamen dicebant : materia appetit bonum.

Pro sancto Thoma e contrario, sicut pro Aristotele, materia distinguitur a privatione seu a non-erite, est enim potentia realis seu capaciias reaih fbrmae suscipieftdae, et sic materia est em in potentia, v. g. est aer in potentia, lignum in potentia, animal in potentia. Proinde ens non minus se extendit quam bonum ; imo est quid magis universale quam bonum, nam non omne ens est perfectum et appetibile. Cf . de hac re, responsioneni ad 2m et ad 3^.

Objectio fieri potest contra primam conclusionem : bonum est simpliciter perfectius quam ens, quia includit ens et perfectionem ejus.

Respondetur : hoc verum est de supposiio seu subjecto, quod dicitur bonum, non,. vero de ratione formali boni. id est : suppositum quod dicitur simpiiciter bonum, ut vinum optimum, est perfectius quam suppositurc quua e&t ens cantum, v. g, quam vmum non optimum. Sed ratio loxm boni natura posterior est ratione formali entis, quae est simplicior, abstractior et universalior, sic perfectior ut objectum.

Instantia : animalitas, quamvis sit simplicior humanitate, est ea imperfectior.

Respondetur : est simplicior logice, ut genus humanitatis, non verc realiier, quia sumitur ex materia, quae est minus una, simplex et perfecta quam forma, speciatim quam forma hominis, quae est anima intellectuaiis.

In articulo autem nostro agitur de ente et bono, non solum iogice, sed realiter, et concedendum est solum quod suppositum concretum, quod est bonum, est suppositum perfectius, quam si non esset bonumr Sed sanctus Thomas in hoc articulo non Ioquitur de supposito bono, sed de ratione boni, ontologice tamen spectata et non solum logice. Ens, quod est prius bono, dicitur ab esse, scil. ab actualitate ultima.

IIoc respondendum est neoplatonicis et etiam Scoto.

Sic vere intellectus remanet simpliciter altior voluntate, quia specifi-

DE BONO RELATE AD ENS catur ab ente (scilicet facultas specificatur ab objecto, non a supposito, ita voluntas ab hoc objecto quod est bonum, sub ratione boni, non vero a supposito bono).

Chapter 18 of 105