Skip to the text

Sectio 2, art. 8: Utrum Deus in compositionem aliorum veniat

St. qu. Hic articulus instituitur ad perficiendam refutationem pantheismi, seu ad probandum quod Deus transcendit omnino mundurn et omnia entia finita.

In titulo, ut notat Cajetanus, « venire* in compositionem alterius 4 dicitur de forma et de materia in composito et de substantia ac accidente* Unde hoc significat : an Deus possit alteri conjungi secunduni esse} ut actus informans vel ut potentia, ac si esset materia mundi aut anima mundi, aut substantia communis totius universi Hoc est attente considerandum ad distinguendam compositionem de qua hic est sermo ab unione hypostatica, quae secundum revelationem possibilis est et de facto est. In unione hypostatica enim, Verbum unitur quidem secundum esse cum liumanitate Christi, non vero ut forma informans, sed ut persona terminans numanitatem «t communicans ei suum esse. Et sic Verbum non venit in campositionem Christi, quia non se habet ut pars, pars enim est semper minus perfecta quam totum.

Ad explicandam doctrinam sancti Thomae contra pantheismum videamus i° Quasnam pantheismi formas cognovit et confutare voluh sarictus Thomas? 2° Quomodo has formas confutavit? 30 Quomodo secundum principia formulata a sancto Thoma confutari potest pantheismus modernus? 40 Quomodo in doctrina sancti Thomae de causalitate divina servatur pars veritatis in pantheismo adulterata?

i° Quasnam pantheismi formas cognovit sanctus Thomas ?

Haec quaestio non est minoris momenti, nam multi philosophi etiam •jnoderni ad pantheismum accedunt. Insuper modernistae piures dixerunt sanctum Thomam in suo tractatu de Deo uno non ex professo consideravisse, nec proinde confutasse pantheismum. Ita H£bert : La dernierf idole. (Revue de Metaphysique et de Morale. Juiliet 1902.)

Ex altera parte autem alii dixerunt, in thomismo exaggeratur causalitas divina universalis, et in eo est tendentia ad occasionalismum et ad. pantheismum, ac si Deus solum esset et solus operaretur in omni operante... Ita loquuntur quandoque illi qui praemotionem physicam rejiciunt.

Unde attente considerandum est, an sanctus Thomas voluerit varias iormas pantheismi confutare.

Hoc manifestum est jam ex nostro articulo, ubi, m corpore distinguit tres formas pantheismL ia forma est eorum qui dixerunt Deus est anima mundi (aut saltem primi caeli), est pantheismus Stoicorum, qui quodammodo renovaverunt evolutionismum Heracliti, secundum quem principium omnium rerum est igms artifex, quasi intelligentia praeditus.

• Sanctus Thornas hic ciia.t errorem de quo loquitur sanctus Augustinus in L VII de Civitate Dei, c. 6, ibi est sermo de doctrina Varronis.

Haec forma pantheismi quodammodo remansit apud Spinoza, secun-

CONFUTATIO PANTHEISMI 157 dum quem Deus est substantia unica cujus duo attributa principalia sunt cogitatio infinita et extensio infinita, in quibus distinguuntur modi finiti, qui ab aeterno successive producuntur in tempore.

2a forma pantheismi quam notat sanctus Thomas est eorum qui dixerunt : Deus est principium formale omnium rerum, etiam inferiorum. Ita Almaricus Carnutensis (Amaury de Chartres, ou de Bene) qui obiit anno 1209 et discipuium habuit Davidem de Dinando.

3* forma notata est pantheismus materialisticus seu potius atheismus Davidis de Dinando, qui ut ait sanctus Thomas, « stultissime posuit Deum esse maieriam primam ». Dicit stultissime, quiaproprie hoc est oppositum sapientiae quae de omnibus judicat per altissimam causam, David de Dinando de omnibus etiam de altissimis judicavit per infimam causam ; hoc est proprie stultitia quae est contrarium sapientiae. Sicsanctus Thomas post quaestionem de dono sapientiae, ex professo tractat de stultitia IIa IIae, q. 46. Quid enim magis absurdum est quam dicere : mentem sancti Joannis evangelistae aut sancti Augustini, eorumque sanctitatem provenire a materia seu a necessitate materiali et caeca ; hoc est dicere : plus producitur a minori, perfectius et nobilius ab infimo et ignobili. Est renovatio materialismi primorum ionicorum Thaietis, Anaximenis etc, qui dixerunt principium omnium rerum esse elementum materiale, aut aqua, aut aer, aut ignis.

Notandum est quod IV Conc. Lateranense (Denz. 433) sic reprobavit pantheismum Almarici : « Reprobamus et condemnamus perversissimum dogma impii Almarici, cujus mentem sic pater mendacii excaecavit, ut ejus doctrina non tam haeretica censenda sit, quam insana. » — Item in Concilio Senonensi (Denz. 370) damnatus est hic error Abaelardi : « Spiritus Sanctus est anima mundL »

Haec jam sufficiunt ad ostendendum, contra quosdam modernistas, sanctum Thomam non ignorasse errorem pantheisticum.

Imoin II Sententiarum, dist. 17, q. 1, a. 2, sanctus Thomas longius has formas pantheismi exponit, incipiendo a pantheismo Parmenidis. Insuper initio Commentarii in M etaphysicam , I. I, c. 9, et etiam in Physicam, L I, c. 8, sanctus Thomas confutavit cum Aristotele duas formas antiquas pantheismi, quae sunt i° monismus staticus Parmenidis, qui omnia reducit ad ens unum, imo unicum et immobile, negando possibilitatem mutationis et multitudinis \ et 20 evolutionismus absolutus Heracliti, qui negavit valorem realem principii contradictionis seu identitatis, quia juxta ipsum omne fit, nihil est, et ens et non ens identificantur in ipso fieri, quod est ratio sui. Prima forma est velut acosmismus, secunda est potius atheismus.

Sanctus Thomas post Aristotelem soivit argurnenta Parmenidis per

  1. Parmenides dicebat : aliquid nai% posset fieri nisi ex ente aut ex non cnte, quod nihil est. Atqui ex nihilo nihil fit. Et ex ente non fit ens, quia jam est ens, sicut ex statua non fit statua, quia jam est statua.

Ad hoc respondit Aristoteies : ex enis in actu non fit ensf concedo, sed sx enie in potentia fit ens, sicut ex germine planta, ex semine animai.

Item Parmenides negabat multitudinem entium, quia ens non potest diversificari a seipso, sed solum ab alio, atqui praeter ens nihij. est. Ad hoc respondit Aristotelcs ens non est univocum, sed anaiogum, diversimode dicitur de diversis, et actus muitiplicatur per potentiam in qua recipitur, sicut forma leonis vci hominis per materiara.

IS8 I>E SIMPLICITATE DEI

*lJ distmctionera inter potentiam et actum (Phys., l.I,et MeL, I. IX et XII), ex qua distinctione fluit divisio quatuor causarum. Sic explicantur ipsum iieri et multitudo, sed dependenter a Suprema Causa unica, immobili et simplicissirna. — Contra Heraclitum autem sanctus Thomas defendit valorem realem principii contradictionis quasi per totum librum IV Metafhysicorum, c. 3, 4, 5.

Sic non solum cognovit diversas formas pantheismi antiquitatis et medii aevi, sed radices horum errorum examinavit et confutavit.

Denique per totam vitam suam sanctus Thomas confutavit Averrois^ mum, qui est alia forma pantheismi, nam pro Averroistis datur unicus intellectus pro omnibus hominibus. Cf.opusculum sancti Thomae^ Vniiate iniellecius contra Averroistas, nec non Ia, q. 76, a. 1 : utrum sit unus: intellectus omnium hominum. Item C. Gentes, I. II, c. 23 : Quod Deus non agat ex necessitate naturae, nec ex necessitate scientiae, c. 26-29, Item Ia, q. 19, a. 3 et 4, de lihertaie Dei» contra determinismum pantheis ti.~ cnm neoplatonicorum, seu eorum qui loco creationis liberrimae admittuni jaecessariam emanationem omnium rerum a Deo, ut radius emanat a sole,.

Contra emanatismum, cf. Ia, q. 90, a. 1, utrum anima humana sit de substantia Dei.

Post explicationem articuli videbimus principales damnationes pan- •heismi moderni in Concilio Vaticano. SufScit nunc dicere, ut notatur 321 scherxiatibus Concilii Vaticani1, quod pro pantheistis modernis aut Deus M ssundus, aut mundus f)t Beus. Deus, prius actualiter ab aeterno existe&s, fit tnundus apud Spinozam et Schelling, sic quodammodo renovaiur dcetrina Parmenidis et doctrina neoplatonicorum. Sic est evolutio descen- dens seu emanatio.

E contrario in evolutionismo absoluto, secundum evoiutionem ascendenteie: munclus fd Deus : sed. evolutionismus absolutus apud mcdeniQS sufe duplici forma apparuit : sub forma materialistica v. g. apud Haeckel,, et suh forma idealistica v. g. apud Kegel. Est quasi renovatio evolutionismi itiV,,/r"i f

"tfitx.

Semper renovantur duae formae antiquae pantheismi, scilicet Paxmenidis et Heracliti, in prima est quasi absorptio mundi in Deo, in secunda est potius ahsorptio Dei in mundo. Sic historice satis clare constat quod pantheismus nort potest definiri quin tendat aut ad negationem Dei*

aut ad negs.tionem. niundi. Ex hoc jam manifestatur contradictio quae HJvenitur in ideniificatione Dei cum mundo.

2° Uhinam ei quomodo praedicias fo >tas pantheismi confutavit sancius Tkomas ?

a. Quidem in Commento in Physic&m Aristotelis, L I, c. 8, lect. 14, i. Cf. Vacant, &tudes suy ie Concile du Vatican, t. t, pp. 200, 211 sq., 230-244«

CONFUTATIO PANTHEISMI L59 et in Metaphysicam, 1. I, c. 9, 1. IV, c. 3 ad fin.; 1. XI, 1. XII de Aciu puro, sanctus Thomas explicat quomodo Aristoteles confutavit Heraclitum et Parmenidem per divisionem entis in potentiam et actum et per principium causalitatis : nihil reducitur de potentia ad actum nisi per aliquod ens m actu, et in ultima analysi per Actum purum, qui ex sua immutabilitate et simplicitate absoluta realiter et essentialiter distinguitur a mundo mutabili et composito.

Sed Aristoteles nihil dixerat de libertate divina quoad productionem rerum, et remanebat quaestio : an Deus a mundo distinctus sit causa mundi ex necessitate naturae aut ex necessitate scientiae. Hae autem quaestiones solvuntur in operibus propriis sancti Thomae.

b. In Summa Theologica, Ia, q. 3, a. 8, ostenditur Deum non posse venire in compositionem aliorum nec ut forma informans nec ui materia mundi. Hoc tripliciter probatur in hoc articulo, ex eo quod Deus est a) prima causa efficiens, b) primo et per se agens, c) primum ens imparticipatum.

a) Agens et forma non coinciduni in idem numero, ei agens et maieria neque in idem specie, quia materia est potentia dum agens est in actu. Atqui Deus est prima causa efficiens. Ergo non potest esse forma nec rnateria aiicujus compositi.

Haec est simplex applicatio distinctionis inter potentiam et actum, ex qua fluit divisio quatuor causarum, in qua causa effkiens sicut et finis sunt causae extrinsecae, dum forma et materia sunt causae intrinsecae rei. Sic constat quod causa efficiens non coincidit in idem numero cum form? nec cum materia, nihil eriim producit seipsum.

Circa hanc rationem occurrit difhcultas, scil : forte Deus est fonna alterius compositi, id est generantis non generati. — Ad hoc respondet Cajetanus : «Esse compositum infert esse effectum (quia omne compositum est .actum, ut in praecedenti patet articulo) », omne autem effectum dependet a primo efficiente. Ergo primum efficiens non est forma nec matena aUcujus comfmiti, /quia esset forma vel materia sui efectus, auod • imP°sslb^e, quia agens non coincidit in idern numero nec cum form.^ nec cum materia sui effectus, ut dictum est.

0} Nulla pars composiii est primo et per se agens. Atqui Deus est prirao

PZ 56 af US* Erg° DeUS 11011 est Pars alic^ compositi. mjar ulustratur exemplo : «Non enim manus, quae est pars homini. agu sed homo per manum. » Non tamen vult dicere sanctus Thomas, notat Cajetanus, quod compositum est primo et per se agens. Dictum est q< 5 2 ; DCUS ^ prim° et per se *^5> est P™ et per se rorma, id est forma separata a materia, imo ipsum Ipsum irreceotum.

5bt c) Nulla pars compositi potest esse primum ens simpliciter. Atqui BSU est pnmum ens simpliciter (4* via). Ergo non potest esse pars"alicuju compositi.

Major patet, nam materia est potentia, et sic posterior est actu et mmus perfecta. Forma autem, quae est pars compositi, est forma partici- pata, participatum autem sicut participans posterius est eo quod est per essentiam. Ergo.

Hae tres rationes sic summatim exprimi possunt : Deus non est materia mundi, quia maieria, quae est poteniia seu capacitas receptiva determinationis, non potest determinari nisi ab alio, scil. ab agente et in ultima analysi ab agente primo, quod est suum agere et suum esse (ex ia via, 2a, 3a).

Insuper Deus non est jorma mundi, quia sic esset quid participatum et minus perfectum quam compositum, cujus esset pars. Imo omne compositum indiget causa (a. 7). Ergo Deus debet esse supra omnia composita, ut causa omnino simplex et immutabilis, non ulterius determinabilis..

N, B. In unione hypostatica, Verbum non est ut pars, nec ut materia, nec ut actus informans, sed ut actus terminans, aliquomodo in ordine essendi sicut in ordine intelligendi essentia divina clare visa terminat intellectum beatorum; Hoc est mysterium, cujus existentia imo possibilitas non possunt ex ratione demonstrari, nec improbari. Excluditur apparens contradictio, prout perfectio terminans non est participata ut forma informans, sic statua Moysis a me visa, terminat visionem meam, sed non est quid participatum in me, sicut simiiitudo repraesentativa in visu recepta, Sic in unione hypostatica vitatur confusio naturae divinae et naturae humanae. Remanent inconfusae, et una non se habet ad aliam, ut materia ad formam.

Imo si Deus sese uniret hypostatice omnibus naturis creatis non verificaretur pantheismus, quia naturae assumptae et natura divina remaneret inconfusae. — Constat vero ex revelatione quod Deus non est hypostatice unitus nisi cum humanitate Christi, et si sic uniretur cum Jaumanitate aliorum hominum, isti essent impeccabiles ut Christus, quod patet esse falsum.

Complementum confutationis pantheismi invenietur infra Ia, q. ig9 a. 3 et 4, ubi ostenditur quod Deus non produxit mundum ex necessitate ssaturae, nec ex necessitate scientiae, sed liberritne, i° quia bonitas Dei, ^juam ipse necessario diligit cum summo gaudio, est infinita et esse potest sine aliis, « cum nihil ei perfectionis ex aliis accrescat » ; 20 quia Deus non soium libere sed immediate per intellectum et voluntatem operatur ad extra, non per naturam ut homo libere generans per naturam. Omne enim agens naturaie eo ipso quod agit propter finem indiget dirigi a supremo agente intelligente (5a via). Ergo jam ex 5* via quodammodo constat quod Deus agit per inteilectum et voluatatem. Cf. etiam de hac re contra Averroistas C. Gentes, 1. II, c. 23, 26-29 : Deus non agit ex necessitate naturae. nec ex necessitate scientiae.

Denique Ia, q. 90, a. 1. (Utrum anima humana sit de substantia Dei; refutatur emanatismus, quia Deus esset causa materialis, si res producerentur non ex nihilo, sed ex substantia Dei tanquam ex subjecto. Sic substantia Dei non esset suum esse, quia esset uiterius determinabiiis.

CONFUTATIO PANTHEISMI IOI

Item Ia, q. 76, a. 2, ostenditur quod non potest esse unus intellectus numerice idem pro omnibus hominibus, nequidem unus intellectus agens pro omnibus Ia, q. 79, a. 5. Anima enim humana, quae est intelligens, est forma corporis et multiplicatur cum corpore. Idem homo inteiligit se intelligere, et se libere velle.

Summatirn igii ur dicendum est : hae confutationes pantheismi procedunt ex quinque viis ad existentiam Dei et reduci possunt ad aliquid unum, quod invenitur in Concilio Vaticano (Denz, 1782) : Deus est realiter et essentialiter distinctus a mundo mutabili et composito, quia requiritur ut Causa omnino immutabilis (ia via, 2a, 3a) et simplicissima ac perfectissima (4a via et 5a).

3° Quomodo secundum principia formulata a sancto Thoma confuiari j>otest pantheismus modernus?

Variae formae pantheismi moderni referuntur in ipso Concilio V aticano (Denz. 1802-1804). «Si quis dixerit, unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam, a. s. » Hic est pantheismus in communi. — Deinde damnatur emanatismus, n° 1804, § 1 : « Si quis dixerit, res finitas tum corporeas tum spirituales aut saltem spirituaies e divina substantia emanasse, a. s. » Hic est emanatismus descendens, in quo Deus prius existit in sua perfectione et fit mundus, prout mundus ex Deo emanat ; sic Deus esset ulterius determinabilis, et igitur non Actus purus, saltem haberet accidentia.

Postea n° 1804, § 2, damnatur pantheismus Schellingii, in quo adhuc Deus fit mundus : « Si quis dixerit : divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia, a. s. »

Denique damnatur pantheismus entis universalis, propositus praesertim ab Hegelio, in quo est evolutio ascendens et proinde in eo est potius mundus qui fit Deus : « Si quis dixerit Deum esse ens universale seu indefinitum, quod sese determinando, constituat rerum universitatem in genera, species et individua distinctam, a. s. » Cf. de hac rep Vacant, Etudes sur le Concile du Vatican, t. I, p. 212 sq. 581.

Hae variae formae pantheismi confutantur uno et eodem principio jara formulato a sancto Thoma in Ia q. 3, a. 7 et 8, quod sic exprimitur in Conc. Vaticano (Denz. 1782) : « Deus, cum sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus . . . , ac super omnia ineffabiliter excelsus. »

Agitur de distinctione reali : Deus et creaturae non sunt unum ens, sed plura entia, quamvis post creationem non sit plus entis, scil. plus perfectionis. Agitur de distinctione non solum reali sed essentiali, prout natura divina infinite superat alias.

In Concilio Vaticano (Denz. 1805) confirmatur reprobatio pantheismi per definitionem liberrimae creationis omnium rerum corporalium et spiritualium ex nihilo et non ex substantia Dei. Pantheismus est determinismus absolutus negans libertatem divinam et humanam, et proinde distinctio- l62 DE SIMPLICITATE HM nem inter bonum morale et malum raorale, meritum et demeriturn ; tollit vitam moralem sicut veram personalitatem hominis.

Antea vero in Syllabo Pii IX (Benz. 1701) manifestabatur contradictio pantheismi in hac ejus formula damnata : « Una eadem res est Beus cum mundo et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo et justum cum injusto. » Sequeretur enim quod omnia quae sunt in mundo etiam errores gravissimi et crimina, essent, cum destructione contingentiae et libertatis, momenta necessaria evolutionis universalis, in qua nihil esset absoiute et simpliciter verum ; sed aliquid esset secundum quid verum et bonum in statu actuali scientiae et ethicae, post quem veniret status oppositus seu antithesis, deinde synthesis superior et sic deinceps. Nihil esset stabile, nequidem principium contradictionis seu identitatis, quia realitas fundamentalis esset ipsum fieri universale, quod esset ratio sui. Contra hoc dicendum est : plus non procedit a minori, atqui plus est in eo quod jam est, quam in eo quod fik Ergo ab aeterno existit Ens a seipso existens, quod est Ipsum esse sub~ sistens, « Ego sum qui sum ».

Notandum est quod quaedam theses ontologistarum non carent affinitate cum pantheismo et propterea damnatae sunt, ci. Benzinger, n° 1660, sq. : « Esse illud, quod in omnibus et sine quo nihil intelligimus, est esse divinum. — Universalia a parte rei considerata a Beo realiter non distinguuntur » ; sic confunditur ens in communi cum ente divino, verum in communi cum vero divino, etc. Item in quibusdam propositionibus Ant. Rosmini, cf. Bens. 1894-1899.

Ex his omnibus confirmatur quod veritas fundamentalis philosophiae christianae est quod Deus solus est ipsum esse subsistens, in solo Deo essentia et esse sunt idem. Veritas initialis viae inventionis est principium identitatis : ens est ens, non ens est non ens ; veritas suprema viae inventionis et initium viae judicii est : solus Deus est suum esse, sic realiter et essentialiter distinguitur a quolibet alio ente.

4° An sanctus Thomas agendo de causalitate divina conservet veritatem adulteratam a pantheismo.

In omni errore est quaedam pars veritatis, quae adulteratur. In eo tamen est non ut « anima veritatis », sed potius ut serva erroris, quia subservit ad seductionem intelligentiae seu ad deceptionem. Ita in pantheismo est velut granum veritatis, quae in eo adulteratur.

Koc apparet imprimis in ordine naturali.

i° Nihil enim est nisi sit causatum a Beo, quoad totum esse suum. Cf. Ia, q. 45, a. 5. — 20 Nihil est nisi conservetur a Beo, quia esse rerum est proprius effectus Bei, et sicut cessante causa alicujus fieri cessat ipsum fieri, v. g. aedificatio domus ; ita cessante causa ipsius esse rerum, cessaret ipsum esse rerum, ut cessante illuminatione solis desinit lumen in aere, vel cessante evidentia principiorum cessat evidentia conclusionum, aut cessante allicientia finis cessat ailicientia mediorum ad finem. Cf. Ia, q. 104, a. 1, 2» — 3° Nihil est nisi Beus sit ei intime praesens per contactuxn virtutis, ut conservans illud in esse, cf. Ia, q. 8, a. i, sic Beus est in omnibus rebus

CONTUTATIO PANTHEISMI 163 et intime, imo est magis intimus animae nostrae quam ipsa sibi, quia movet eam ad actus intimiores, profundfcres, ad quos ipsa non posset seipsam movere. — 40 Beus operatur in omni operante, non ut creatura nihil agat, ut putant occasionalistae, sed ut applicet eam ad agendum. Cf. Ia, q. 105* a. 5. — 50 Beus movet omnem intellectum (ibid. a. 3) et immediate movet voluntatem creatam (ibid. a. 4), sed sine violentia, quia movet eam ab intus secundum ejus inclinationem ad bonum universale, et movet eam ad bonum particulare per deliberationem eligibile, aut per-' mittit peccaturn, tunc Beus est solum causa entitatis physicae actus peccati, non ipsius peccati, ut defectus est ; nam defectus ut sic non requirit nisi causam deficientem.

Sic nihil est reale et bonum extra Beum sine relatione dependentiae causalis ad Ipsum. ; etiam determinatio libera voluntatis nostrae, in eo quod realis est et bona, non potest esse extra Beum sine relatione dependentiae ab Ipso. Sicut fructus arboris est totus ab arbore ut a causa secundae et totus a Beo ut a causa prima, ita electio mea, ut realis et bona, est tota a Beo ut a prima causa et tota a me ut a causa secunda.

Sic Beus est in omnibus rebus praesens per contactum virtutis, ut eas conservans in esse et in omni operante operatur ut applicans ad agendum*

Haec est veritas quae in pantheismo adulteratur. Haec veritas egregie affirmatur a sancto Thoma, quamvis absolute rejiciat pantheismum, prout Beus non est causa materialis, nec formalis mundi, nec ejus causa efficiens necessaria, sed ejus causa efficiens omnino transcendens et liberrima.

Beinde post elevationem nostram ad ordinem gratiae, augetur intimitas nostrae unionis cum Beo, prout gratia habitualis est participatio formalis ac physica, quamvis analogica, Beitatis seu vitae Bei intimae, ita ut assimiiemur ei non solum secundum esse, vivere, intelligere, sed secundum ipsam Beitatem. Sic anima justa est templum in quo SS. Trinitas habitat ; habitat quidem ut clare visa in beatis, ut obscure cognita in viatoribus.

Benique in Christo est maxima unio possibilis naturae humanae cum natura divina, scilicet unio substantialis in persona, ita sit una sola persona et unum esse. Attamen vitatur omnino pantheismus, prout duae naturae remanent mfinite distinctae ab invicem et absque ulla confusione. — Haec omma egregie afiirmantur a sancto Thoma.

Imo inter doctrinas theologorum eathoiicorum, in nulla magis quam m thomismo, Beus distinguitur a mundo et tamen ei intimius praesens esi suo efficaci mfluxu. Bistinctio enim Bei a mundo multo magis apparet m dcctrma analogiae proposita a sancto Thoma (Ia q. 13, a. 5), quam m umvocitate entis admissa a Scoto, et quodammodo conservata a Suarezio (Disp. Met. Bisp. II, sect. 2, no 34). - Ex altera autem parte sanctus Thomas magis affirmat mtimit atem motionis divinae in nobis quam Scotus et praesertim ejus efficacitatem quam Suarez et Molina^

. Qnidam dixerunt : iuvenitur in thomismo latens pantheismus. Melius diceretur pantheismus mvenitur in doctrina de univocitate entis, et in uegatione distin-

;erminatur quaestio

►gnitioni volitionis, agendo de simplicitate eminentissima sapientiae et amorisDei*, sed hoc dicetur infra q. 14. <i- *9 ©t 20.

etionis realis inter essentiam creatam et esse. « Parvus error in principio magmis est 'n *T Hoc exposuimns m alio opere : Pwvidence ei confiance en Dieu, p. 88 ss.

Cte* IV. — r 3 3Dei perfeetione*

In bac quaestione sunt tres articuli : i° utrum Deus sit perfectus ; 20 utrum in Deo sint perfectiones omnium rerum ; 30 utrurn creaturae similes Deo dici possint. Tertius articulus continet fundamentum analogiae inter Deum et creaturas, et hoc pertinet ad quaestionem praesentem sub isto aspectu : utrum Deus sit tantae perfectionis, ut nulla creatura ei similis esse possit.

Art, I, — Utram Beus sit perf ectus*

Sti qw* Tituius, ut notat Cajetanus, non significat : utrum Deus habeat aliquam perfectionem, de diversis perfectionibus divinis agendum est postea, neque : utrum Deus habeat omnes perfectiones, cum hoc reservetur secundo articulo. Quaeritur : utrum Deus sit optimo modo id quod est, v, g. optimo modo causa efiiciens.

fStasponsio est : Deus esi maxime perfectus.

Hoc esi de fide^ sicut dicitur apud Matth. V, 48 ; « Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. » Hoc idem affirmatur in innumeris Sacrae Scripturae textibus. — Concilium Vaticanum (Denz. 1782) afj&rmat : « Sancta... Ecclesia credit unurn esse Deum... omni perfectione infiniium;... qui ad manifestandam perfectionem suam, per bona quae creaturis impertitur, liberrimo consilio condidit creaturas... »

Raiione probaiur Deum esse maxirne perfectum, in corpore articuli, ex hoc quod Deus est primum principium activum, dum e contra primi philosophi, scil. ionici, putaverunt primum principium omnium rerum esse quid materiale (aqua, aer aut ignis) et proinde quid irriperfectissimum, ita etiam evolutionismus absolutus, in quo per evolutionem ascendentem. plus producitur a minorL

Argumentum sancti Thomae ad hoc reducitur ;

Primum principium activum oportet esse maxime in aciu3 ac proinde maxime perfectum. Atqui Deus est primum principium activum (2a via)„

Major probatur ex hoc quod qgens, in quanium hujusmodi, est in actu; si enim aiiquod agens indiget praemoveri ut agat, in quantum movetur est mobile per respectum ad agens superius ; sed ut agens jam est in actu, l6g DE DEI PERFECTIONE

■v. g. aqua calida calefacit, non prout calefit, sed prout jarn calida est. Ex hoc inteiligitur quod supremum agens sit maxime in actu et immobile, et proinde est maxime perfectum. Nam, ul dicitur in fine corporis articuli, * ^erfectum dicitur cui nihil deest secundum modum suae perfectionis ».

Notandum est quod juxta plures historicos philosophiae, Deus, secun- ••d^m^Aristotelem; est solum causa finalis mundi, non vero causa efficiens, quia Aristoteles in XII MeL c. VI, ad explicandum quomodo prirnum ■movens est immobile, dat exemplum nnis, qui quamvis sit immobilis, aiia ad se trahit Ex hoc autem non sequitur Aristotelem negasse Deum esse causam effidentem mundi, ac si agens immobile non posset movere, E contrario pluries dixit : agens in quanium agens est in actu ; nihil reducitur de potentia ad actum nisi per ens in actu ; sic agens, ut agens/jam est in actu, sic est perfectum. Unde supremum agens est maxime in actu ac maxime perfectum.

Ad 3m notatur quod ipsum esse rerum est perfectius non soium quam materia, sed etiam quam forma, est enim ejus aciualiias ultima. Deus autem est ipsum esse irreceptum seu subsistens, ergo est maxime perfectus. Sanctud Thomas ad modum aquilae pluries in summo aeris eumdem circulum facientis, semper redit ad eamdem veritatem supremam ; de ea habet contemplationem non solum directam (ascendendo ab uno facto cxpKcando) aut obliquam (in forma spirae), sed circularem, de qua "oquitur IIa Hse, q. i8o, a. 6.

^RTi n Utrum in Deo sint perfectiones omnium rerum.

SU qn. Agitur de omnibus perfectionibus sive nullam imperfectionem invoivant/sive sint cum admixta imperfectione. Difficultas est i° quia Deus est omnino simpiex, dum perfectiones rerum sunt multae; 2° imo plures perfectiones rerum sunt ad invicem oppositae, v. g, differentiae oppositae in eodem genere, et non possunt esse simul in eodem subjecto, 30 quia essentia Dei est ipsum esse, sed vivere et intelligere sunt quia perfectius quam esse.

Conelusio tamen est : in . Deo sunt ferfectiones omnium rerum. Hoc aequivalenter affirmatur in multislocis Sacrae Scripturae, qui faciliter citari possent, v. g. Exod. XXXIII, 19, Ps. XCIII, 9, speciatim Joan. I, 3-4 • i Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. » Rom., IX, 36 : « Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. »

Ratione probatur conclusio dupliciter i<> ex hoc quod Deus est pnma causa effectiva rerum, et 20 ex hoc quod est ipsum esse subsistens. ^

10 Quidquid <berteciionis est in effectu praeexistitinagenletel emmenhon ^odo in agenle swpremo. Atqui Deus est agens supremum, causa effectiva cmnium rerum., Ergo omnium rerum perfectiones praeeaostunt m Deo eminentiori modo.

IN DEO SUNT PERFECTIONES OMNIUM RERUM 167

Majorem hujusce argumenti debuisset notare Molina, nam quidquid perfectionis est etiam in determinatione libera electionis nostrae praeexistit in agente supremo, et haec determinatio Hbera nostra non potest extra Deum existere sine relatione dependentiae causalis ab Ipso.

Si quis objiciat quod planta perfecta oritur a germine imperfecto, et animal a semine, respondetur semina sunt tantum instrumenta causarum agentium. Non est enim semen bovis qui generat bovem, sed bos aduitus mediante semine generat bovem ; pariter planta adulta mediante germine generat plantam similem in specie ; soli enim adulti generant. Alioquin plus produceretur a minori, et istud plus entis esset sine ratione essendi. Proptera communiter theoiogi dicunt : post creationem sunt quidem plura entia, non vero est plus entis seu plus perfectionis, quia quidquid perfectionis est in effectu praeexistebat eminentiori modo in prima Causa aeterna.

Sic magis ac magis apparet valor notionis causae efficientis per respectum ad Primam Causam.

20 Conclusio probatur ex hoc quod Deus est ipsum Esse subsistens : Omnium perfectiones pertinent ad perfectionem essendi, aliquid enim est perfectum prout habet esse, v. g. prout in eo est aut solum corporeitas, aut vita sive vegetativa, sive sensitiva, sive intellectiva ; esse enim est actualitas horum omnium, imo esse inteUectionis est actus ejus. Atqui Deus, cum sit ipsum Esse subsistens, habens totam perfectionem essendi. Ergo Deus continet eminenter omnium rerum perfectiones.

Si enim non haberet totam perfectionem essendi, haberet tantum perfectionem participatam et non esset ipsum Esse per se subsistens. Ita « si calor esset per se subsistens, non posset ei aliquid deesse de virtute caloris » ; caior per se subsistens haberet totam perfectionem caloris.

Ad im : hae omnes perfectiones, quia sunt in Deo eminentiori modo, in eo sunt absque detrimento simplicitatis ipsius. Ita lux alba continet eminenter quidquid perfectionis est in septem coloribus arcus caelestis, attamen eos continet solum virtualiter eminenter, (prout potest eos producere), dum Deitas continet formaliter eminenter perfectiones simpliciter simplices, ut melius apparebit Ia, q. 13, a. 2, 3, 4, 5. Dum enim lux alba non est coerulea, nec rubra, Deitas est formaliter eminenter realis, una, vera, bona, etc. ; et insuper continet virtualiter eminenter perfectiones mixtas, v. g. rationalitatem. Jamquidem sensatio visionis continet in sua unitate magnam varietatem objectorum sensibilium, et synthesis scientifica multas experientias, id quod est divisim in inferioribus est unite in superioribus.

Pariter anirna nostra, quamvis simplex, est vegetativa, sensitiva, intellectiva*.

Ad 3um : quamvis esse participatum, ut est in lapide, sit absque vivere et intelligere, ipsum esse subsistens, prout est ipsa plenitudo essendi,

  1. Anima rationalis est, non solum virtualiter, sed formaliter eminenter vegetativa et sensitiva, quia non solum potest producere principmm vitae vegetativae et sensitivae, sed ipsa est in nobis principium radicale vitae vegetativae et sensitivae.

l68 DE DEI PERFECTIONE continet ipsum vivere et intelligere. Et ideo potest esse constitutivum naturae divinae secundum nostrum modum imperfectum concipiendi. « Nulla de perfectionibus essendi potest deesse ei quod est ipsum esse subsistens. »

Chapter 16 of 105