Skip to the text

Sectio 2, art. 17: Utrum omnia sint bona bonitate divina

St, qu* Hic articulus scriptus est ad removendum errorem Platonis, secundum quem species rerum sunt separatae a rebus singularibus, et pariter bonitas rerum est separata ab illis, ita ut res dicantur bonae per denominationem extrinsecam et per quamdam particifationem cujus natura remanet in platonismo abscondita.

Haec doctrina procedit a realismo absoluto, secundum quem universale existit, non solum fundamentaliter, sed formaliter a parte rei, seu extra mentem. Sic confunditur ens in communi cum ente divino, bonum

DEUS EST IPSUM BONUM PER ESSENTIAM 189 in communi cum bono divinp ; aUis verbis confunditur universale in tjraedicando cum universaH in essendo et m causando.

Discipuli Gilberti Porretani renovabant medio aevo hunc immodera- tum realismum. t , XT .

Sanctus Thomas hanc quaestionem jam exammavit m de /entate9 o 21 a 4 Nunc autem brevius, revocat in memoriam sententiam Platoms, et concludit : unumquodque dicitur bonum bonitate fropria formahter et inirinsece, et dicitur bonum bonitata divina effective et exemplanter. ^

Ratic iae partis est, contra realismum absolutum, quia species rerum non sunt separatae a rebus, nec entitas, unitas, bonitas rerum est separata ab ffiis. Unaquaeque res dicitur formaliter bona per denommationem intrinsecam, seu sua bonitate propria, quae in re singulari est bonitas singularis. Sic universale non existit formaiiter extra: mentem, sea fundamentaliter prout res singulares similes sunt specifice, genencc aut analogice. .

Ratio 2^ partis est, ut patet supra ex 4a via, quod « magis et mmus bonum dicuntur de diversis, secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid quod est maximum bonum », quia muititudo non redit rationem unitatis similitudinis quae in ea invenitur, et quia omne compositum (ex capacitate receptiva et ex perfectione recepta) indiget causa^

Unde Plato immerito posuit hominem separatura seu per essentiam, quia homo non potest existere sine materia, et ossa et carnes nequeunt existere quin sint haec ossa et hae carnes. Sed non immerito posuit Bonum separatum et per essentiam. Attamen non satis distinxit iilud a bono in communi, et sic in platonismo est tendentia pantheistica, quae magis apparet in emanatismo necessario neoplatonicorum, qui radicaliter opponitur dogmati liberrimae creationis.

Sanctus Thomas in hac quaestione VI, non conf utat explicite manicheismum, quia hanc refutationem dat postea, agendo de malo, q. 47, 48, 49. Sed virtualiter jam refutatus est hic error prout supremum principium omnium rerum est, ut statutum est, ipsum Bonum per essentiam.

De infimtate DeL

Post considerationem divinae perfectionis agitur de infinitate Dei, qnia infinitas est modus perfectionis naturae divinae et modus cujuslibet attributi divini. Nunc consideratur in ipsa natura divina, nondum vero in tali vel tali attributo, sapientiae aut potentiae.

Prius consideratur ipsa infinitas Dei, et postea quaeritur : utrum praeter Deum possit esse infinitas secundum essentiam, an saltem secundum magnitudinem aut multitudinem.

Art. . I . — Utrimi Deus sit mfloitaSo

SL qiio Agitur de infinitate perfectionis seu de perfectione infinita. Difficultas est tP quia infinitas tribuitur etiam materiae, prout est capax omnium formarum in infinitum ; 2° tribuitur paiiter quantitati, quae potest semper augeri, ut series dierum ; 30 coexistentia finiti et infiniti videtur irnpossibilis, nam si infinitum, v. g. in magnitudine, existit, non remanet locus pro finito.

Bespoftsio tamen est affirmativa et est de fide : Deus est infiniius, seu infinite perfectus.

1° Hoc pluribus locis dicitur in Sacra Scriptura, v. g, F$> cxliv9 3 : • « Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis ». Item Baruch. m, 25. — Concilium Vaticanum (Denz. 1782) declaravit : « Deum esse incomprehensibilem, omnique perfeciione infinitmn. »

2° Ratione probatur responsio hoc fundamentali argumento, quod est in mente sancti Thomae sirnplex corollarium hujusce assertionis : Deus est ipsum Esse subsistens (q. 3, a. 4).

Dum materia dicitur infinita infinitate imperfectionis, forma irrecepia est infiniia infinitate perfeciionis, saltem secundum quid, v. g. si albedo esset irrecepta, haberet sine limite totam perfectionem albedinis*

Atqui esse est mazdme formale omnium, ut actualitas ipsarum formarum.

Ergo esse irreceptum, quod est Deus, est infiniiunt infinitate perfectionis . et non solum secundum quid in aliquo genere \t esset albedo irrecepta, sed simpliciter , supra omne genus.

Explicatur major initio corporis articuli. Antiqui philosopfu, scilicet

DEUS EST INFINITUS I91 ionici ut Thales, Anaximenes, Anaximander, Heraclitus, attnbuerunt infinitum primo . principio, quia ab eo res effluunt in infinitum. Sed erraverunt circa naturam primi principii, quod existimaverunt matenale, sciL aqua, aut aer, aut ignis ; et proinde erraverunt circa infimtatem ejus, ouam putaverunt materialem et quantitativam, ut corpons mfimte extensi.

Infinitas autem materiae est infinitas impei f ectionis seu pnvativa, prout materia, pura potentia, caret omni determinatione, et dum fimtur per formam, perficitur seu determinatur per illam.

E contrario forma limitatur per materiam in qua recipitur, et forma in se considerata, seu irrecepta, habet infinitatem perfectionis, prout est fllimitata et participabilis in infinitum ; v. g. albedo ; proinde si albedo esset ^recepta, haberet sine limite totam perfectionem albedims, esset infinite perfecta secundum quid, id est in genere albediriis, non calons.

Unde rommuriiter dicitur : materia deierminatur per formam, et forma Umitatur per materiam in qua recipitur. Sic deterrnimtio'est perfectio seu actus, dum limitatio est imperfectio K

Agi+ur de forma ut forma, sic est infinite perfecta secundum qmd, si remanet irrecepta. Sed talis forma, y. g. bovis, perficitur ex conjunctione cum materia, sine qua non potest existere.

Minor autem est evidens, scii : esse est maxime formale1 omnium, prout est actualitas ipsarum formarum (q. 4, a. i),

Ergo esse irreceptum, quod est Deus, est infinitum infinitate perfectionis, et simpliciter. Sic sanctus Thomas transit al infiniiate secundum quii v. g. albedinis quae non limitaretur per materiam, aut Michaelitatis, quae revera non limitatur per materiam, ad infinitatem simpliciter Ipsius Esse subsistentis et irrecepti, quod non limitatur per essentiazn ab eo distinctam in qua reciperetur.

Ad 1» et ad 2^ infinitum quod tribuitur quantitati se tenet ex parte materiae et igitur non pertinet Deo.

Ad 3». Esse irreceptum seu Actus punis realiter et essentiaiiter distinguitur ab omni finito, nam omne finitum est cora positum ex essentia

non possei producere aliquid ad extra, et sic non esset infinitum. quia negaretur ei potantia causandi, seu infinita potentia. Potest quidem non creare quia liberrime creavit, sed debet necessario habere potentiam creandi, ut infra dicetur I* q. 45, a. 5.

Objectio Suarezii. Suarez, post Scotum, dicit praedictam rationem sancti Thomae praesupponere aliquid non ab omnibus theologis admissum, sciiicet distinctionem r^alem inter essentiam creatam et esse. Imo Suares i. Hanc distinctionem inter determinationem et limitationem non intellexit Spinoza dicens ; « Omnis determinatio negatio est. » Revera Deus est summa modo determmatus seu perfectus, sed illimitatus.

DE INFIN2TATE BEI negat hanc distinctionem et dicit ; esse non est finitum quia receptum, et non est infinitum quia irreceptum h

  • Respondeiur cum Joanne a sancto Thoma in Iam, q. 7, a. 1, etiam nondum considerando explicite distinctioneni realem inter essentiam creatam et esse, adhuc urget ratio sancti Thomae. Etenim, antequam consideretur quod esse creaturae est receptum subjeciive in essentia creata ab eo reaiiter distincta, apparet quod est receptum objective et participative, prout est contingenter a Deo productum et contingenter convenit subjecto quod potest non esse. E contrario ipsum Esse subsistens non est receptum objective et participative, quia non est productum, nec contingenter convenit subjecto, sed est praedicatum ejus necessarium.

Sed ex hoc ipso sequitur quod solus Deus est suum esse, et quod per oppositum (ut dictum est, q. 3, a. 4) creatura, ante considerationem mentis nostrae, non esi suum esse sed habet esse, sicut materia non est forma, sed

■ eaxn recipit. Sic remanet sententia sancti Thomae de distinctione reali inter essentiam creatam et esse, quia actus (de se non limitatus) non iimitatur de facto nisi per capacitatem realem in qua recipitur ; et quia essentia creata et esse non possunt reduci ad eumdem conceptum (ut animalitas et raiionabilitas ad conceptum humanitatis), quia esse est praedicatum contingens pro qualibet creatura et extra conceptum adaequatum ejus essentiae,

Quomodo auiem Suarez probat infinitaiem Dei P — In i. III De attribuiis Dei, c. 1, probat Deum esse infinitum, quia Deus est id quo majus excogitari non potest, dum supra quodlibet finitum aliquid majus excogitar: potest.

Ut autem notat Joannes a sancto Thoma, loc. cit., n° 19, hanc rationem proposuit quidem ipse sanctus Thomas, I Contra Genies, c. 43 ; § 7, 8 ; sed haec ratio non ostendit fundamentum ipsum et rationem infinitatis essentialis in Deo, quia non procedit ex ipsa carentia terminorum limitantium ipsius esse.

E contrario, dicendo quod Deus est ipsum esse subsistens et irreceptum, assignatur ratio ejus infinitae perfectionis, sicut si albedo esset per se subsistens et irrecepta haberet sine iimite omnem perfectionem albedinis, Ipsum esse subsistens et irreceptum habet sine limite omnem plenitudinem essendi.

Sanctus Thomas ostendit postea (Ia, q. 50, a. 4) quod non possunt esse duo angeli ejusdem speciej, quia natura angeli est forma subsistens, non recepta, nec participabilis in materia. Sic v. g. Michaelitas, eo ipso quod est irrecepta, est infinita secundum quid ; Deitas autem est infinita simpliciter. Uno verbo : Deus esi summo modo determinatus seu perfectus, et eo ipso illimitaius. Agitur de infinita perfeetione intensiva.

Ex infinitate autem ipsius esse divini, sequitur infinits, perfectio ejus operari, scil. ejus intellectionis, amoris et potentiae : operari enim sequitur esse, et modus operandi modum essendi, cf, Ia, q. 25, a. 2.

  1. Cf. Suarkzium, JDs AHributis Dsit L III, c. i.

AN PRAETER DEUM POSSIT ESSE ALIQUID INFINITUM

Chapter 25 of 105