Skip to the text

Sectio 2, art. 5: Utrum Deus sit in genere aliquo

Su qu. Genus sumitur proprie, pro genere logico, sic juxta Aristotelem sunt decem genera rerum, seu categoriae, scilicet substantia, quantitas, qualitas, etc. et sub genere supremo veniunt genera minus universalia usque ad genus proximum, quod exprimitur simul cum differentia specifica in definitione, v. g. in definitione hpminis : animal rationale.

Difficultas principalis est quod Deus videtur esse saltem in genere substantiae, quia substantia est ens per se subsistens, et loquimur de substantia divina. — Sed ex altera parte communiter dicitur quod Deus transcendit genera et species. An Deus sit saltem reduciive in genere substantiae, sicut gratia habitualis in genere qualitatis vel ut punctus est in genere quantitatis, ut terminus lineae.

Conelusio est ; Deus non est in aliquo genere, nec direclc, nec reductive,

Probatur multipliciter quod Deus non est directe in genere. Inprimis hoc probatur ex communibus notionibus in arg. « sed contra ». Ouia genus est prius secundum intellectum eo quod in genere continetur. Sed nihii est prius Deo, nec secundum rem (quia est primum ens), nec secundum intellectum, quia Deus est Ipsum esse subsistens, et omnes rationes

  • ■ formales v. %. substantiae, qualitatis, praesupponunt ens cujus actus est esse. Attamen quoad nosf aliquid est prius Deo, scjJL ens in communL In corpore articuli tripliciter probatur Deum non esse directe in aliquo genere, i° ex notione generis, 2° ex notione entis, 30 ex identitate essentiae divinae et esse.

i° Ex notione generis. Genus sumitur a potentia, dum differentia specifica ab actu. Atqui Deus est actus purus. Ergo Deus non est in genere.

Minor supra probata est. Major explicatione indiget : genus non est quidem materia, sed sumitur a materia, et species a forma ; nam sicu: materia determinatur per formam, genus determinatur per differentiam specificam, ita v. g. genus animalitatis determinatur per rationabilitatem * animalitas sumitur a materia corporis viventis vita sensitiva, et rationabilitas ab anima intellectiva. Proinde aliquod ens non est in genere nisl

DEUS EST OMNINO SIMPLEX Igt realiter in eo inveniatur aliquid potentiale, ulterius detenninabile ; genus est in potentia ad differentias quibus determinatur.

20 Ex notione entis. Ens non potest esse genus, sed transcendit genera. Atqui si Deus esset in genere, ens esset genus ejus. Ergo Deus non est in genere.

Major probatur ab Aristotele in Met. i. III, c. 3, quia genus diversificatur per differentias sibi extrinsecas, v. g. animalitas per rationalitatem ; ■ens autem non potest diversificari per differentias sibi extrinsecas, nam< extra ens nihil est ; dum rationalitas non est animaUtas, substantialitas adhuc est ens, item vitalitas, etc. Dum genus continet solum virtualiter differentias sibi extrinsecas et non continetur in eis, ens continet actu implicite modalitates entis et in eis continetur. Propterea ens est transcendens, seu transcendit genera, seu categorias entis, et proinde est anaiogum ; significat in diversis categoriis aliquid proportionaliter simiie : id cujus actus est esse ; sed esse substantiae est esse non in alio, dum esse accidentis est inesse, seu esse in alio. Unde ens non est genus.

Minor. Si Deus esset in genere, ens esset genus ejus, quia Deus est <ens per essentiam, cum sit suum esse. Hanifestum est quod si Deus essefc m genere, genus ejus deberet esse universalissimum et non limitatum,

30 Ex ideniitate essentiae et esse in Deo.

In omnibus quae sunt in genere differt essentia et esse. Atqui in De<? flon differt essentia et esse. Ergo Deus non est in genere.

Major bene explicatur a Cajetano. « Dum sanctus Thomas dicit :: ■ Omnia quae sunt in genere differunt in esse », esse sumitur et pro esse ■specifico (differentia specifica) et pro esse actuaiis existentiae ; ac verificatio unius infert verificationem alterius »; etenim ea quae specie differunt differunt etiam secundum esse existentiae, quia esse specificum (et individuum) est proprium receptivum actus existentiae. — Unde eo hoc quod Deus est suum esse, eo ipso est supra omnia genera. Ex his probatur quod Deus non est in genere saltem directe.

Corollarmm : Deus non potest definiri per genus et differentiam.

n ultima parte corporis articuli probatur quod Deus nec reductivg est tn aliquo genere :

ultra « Pnncipium quod reducitur ad aliquod genus, non se extendifc ra genus lllud ; sicut punctum non est principium nisi quantitatis contmuae, et unitas quantitatis discretae. Deus autem est principium totius esse » et omnium generum entis.

Item gratia habitualis, quae reducitur ad genus qualitatis, non est in ahis generibus.

ex solutione objectionum. Ad Deus non est in genere substantiae, quia nomine substantiae sigmficatur, non ipsum esse subsistens, sed essentia cui competit esse i", non alto, et esse cujuslibet substantiae est in ea praedicatum contingens.

contingenter existit substantia lapidis, plantae, animaHs, horninis vel angeli. — Hoc noluit considerare Spinoza, qui definivit substantiam :: ens per se existens, in hoc sensu quod esse sit praedicatum non contingens, sed essentiale substantiae. Ex hoc autem sequitur quod non potest esse 3iisi una substantia.

Ad 2m. Si Deus dicitur mensura rerum, non est mensura homogenea, Ut unitas est principium numeri, sed est mensura heterogenea, proui ^numquodque habet esse, quantum appropinquat ad Deum, qui esi maxime ens (4a via).

Sic constat quod Deus non est in genere, ut co"mmuniter admittitur., Moc admissum est etiam a Scoto, quamvis teneat ens esse univocum„ iat infra dicetur Ia, q. 13, a. 5.

Chapter 13 of 105