Sectio 2, art. 18: Utrum aUquid aliud quam Deus possit esse inflnitum
per essentiam.
St. qu. Hic articulus instituitur ad meiius distinguendam infinitatem simpliciter ab infinitate secundum quid. Initio ponuntur tres difiicultates ; quare Deus sua virtute infinita non posset producere aliquid innnitum? — inteilectus humanus, eo ipso quod cognoscit universale, habet virtutem infinitam ad cognoscenda omnia singularia sub universali contenta — imo ipsa materia prima dicitur infinita.
Conelusio est : aliquid praeter Deum potest esse infinitum secundim quidt sed non simpliciter.
Hoc est de fide : solus Deus est infinite perfectus, • super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, inefMriliter excelsus ». C. Vatic,
Ratio est quia infinitas simpliciter est infinitas ipsius esse irrecepti, quod non potest esse nisi unum, sicut albedo irrecepta si existeret, esset una,
Attameri formae separatae a materia, ut Michaelitas, sunt infinitae secundum quid, infinitate perfeciionis ; sic Michael habet totam perfectionem d suam speciem pertinet, ut infra dicetur I* q. 50, a. 4. Infinitas secundum quid vocatur etiam relaiiva seu in aliquo genere, dum infinitaS simpliciter est absoluta.
Materia vero est infinita secundum quid , infinitaie imperfedionis, prout est capacitas realis omnium formarum naturalium. Cf. ad 3am.
Notandum est quod in hoc articulo, rursus et clare affirmatur distinctio realis inter essentiam creatam et esse, in fine corporis articuli : « Quia forma creata subsistens (ut Michaelitas) -habet esse et non esi suum esse, necesse est quod ipsum ejus esse sit receptum et coniractum ad terminat am naturam. Unde non potest esse infinitum simpliciter. »
Item ad im : « Hoc est contra rationem fdcti, quod essenUa rei sit ipsum esse e<jus ; quia esse subsistens ndn est esse creatum. » Sic Deus, quamvis sit omnipotens, non potest facere aliquici infinitum simpliciter, quia h est realiter impossibile.
Ad 2m. Intellectus noster, prout superat materiam, intentionaliter se extendit quodammodo ad infinita cognoscenda ; ea tamen cognoscit nnito modo. Ita infra dicetur q. 12, a. 7, quod inteliectus noster lumine gionae eievatus potest immediate videre essentiam divinam, sed finito modo, non comprehensive sicut ab ipso Deo cognoscitur.
oc
Chapter 26 of 105