Skip to the text

Sectio 2, art. 16: Utrum esse bonum per essentiam iit proprium Dei*

St. qu. Bonum per essentiam opponitur bono per participationem, Hic articulus est esplicatio yerborum Domini apud Luc6 XVIII, 19 « Nemo bonus nisi solus Deus. »

l88 DE BONITATE 3>EI

Responsio est affirmativa, et ejus probatio est synthesis eorum quae jam scripsit sanctxis Thomas in ^ Veritate, q. 21, a. 5, ad hoc reducitur :

Aliquid est bonum prout perfectum est : i° secundum esse, 20 secundum principia operativa, 3° secundum consecutionem finis.

Atqui haec triplex perfectio soli Deo convenit per suam essentiam, quia ille solus i° est suum esse, 20 est suum agere, 30 habet finem suum in seipso.

Ergo proprium est Dei esse bonum per essentiam ; omnia alia sunt bona per participationem.

Difficultas est quod sanctus Thomas vi minoris concludit potius : solus Deus est i>er suam essentiam bonus, dum intendebat concludere : Deus solus est bonum fer essentiam, scilicet non participative* Haiec autem duo universaliter non sunt idem, nam Socrates per suam essentiam est homo, et tarnen non est homo per essentiam, sed participative ; solus enim « homo separatus », de quo loquebatur Plato, esset homo per essentiam^ seu archetypus hominis.

Respondendum est quod, in Deo hi duo modi dicendi comcidunt, ratione subjecti, seu ut ait Cajetanus « gratia materiae ». Id est non solum ex argumento sancti Thomae sequitu.r quod solus Deus est per suara essentiam bonus, sed quod sit bonum per essentiam, nam Deus non solum habet bonitatem, sed est ipsa plenitudo essendi, seu sumrna perfectio summornodo appetibilis, quae est ipsum Bonum per essentiam.

E contrario Socrates, quamvis per suam essentiam sit homo, non est sua humanitas ; humanitas in eo est pars essentialis, et Socrates. eam habet, sed ipse non est sua humanitas. Cf. Ia q.«3, a. 3, et, IIIa q. 2, a. 2.

Ad im et ad 3m. Quaelibet res est una seu indivisa per suam essentiam, non vero est bona simpliciter per suam essentiam, sed per perfectionem superadditam.

Ad 2m. « Essentia rei creatae non est ipsum esse », hoc verum est ante considerationem mentis nostrae, sic secundum sanctum Thomanx essentia creata et esse, quae non reducuntur ad unum et eumdem conceptum, realiter distinguuntur. Similes formulae sunt innumerae in operibus ejus.

Chapter 24 of 105