Skip to the text

Sectio 2, art. 7: Utrum Deus sit omnino simplex

St. qu, Hic articulus est quasi recapitulatio et synthesis praecedentium.

Difficultas est quia creaturae imitantur Deum, et inter creaturas composita sunt meliora simplicibus, ut corpora mixta elementis, plantae -apidibus, et animalia plantis ; organismi superiores sunt magis complexi. rariter scientiae dum ad perfectionem suam perveniunt. ->

L>E ShMPLICITATE DEI

Responsio tamen est : Deus est omnino simpkx.

Haec responsio ad fidem pertinet, et enuntiatur in Concilio Vaticano (Denz., 1782) « Deus cum sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo (composito et mutabili) distinctus. »

In corpore articuli, hoc probatur ratione, multipliciter : ex recapitulatione articulorum praecedentium, et ex hoc quod Deus est primum ens, prima causa, actus purus et ipsum esse subsistens.

i° Jam exclusa esi multiple^c compositio partium quantitativarum, materiae et formae, suppositi et naturae, essentiae et esse, generis et differentiae, substantiae et accidentis, scil. exclusa est omnis compositio tum physica, tum metaphysica.

2° Omne compositum est posterius suis componentibus ei dependens ex eis. Atqui Deus est primum ens (qu. 2, a. 3). Ergo est omnino simplex.

Ad intelligentiam majoris notandum est quod omne compositum est posterius suis componentibus, saltem posterioriiate naturae si non temporis, narn compositum resultat ex partibus, et ab eis dependet, v. g. homo resultat ex materia et forma, ex corpore et anima. Atqui Deus est primum ens secundum prioritatem, non solum durationis, sed naturae et dignitatis* ita ut in Deo nihil sit causatum seu dependens aut resultans. Ergo est omnino simplex.

30 Omne compositum est causatum. Atqui Deus est prima causa incausata. Ergo Deus est absque ulla compositione.

Major sic explicatur a sancto Thoma : « Quae secundum se diversa sunt9 non conveniunt in aliquod unum, nisi per aliquam causam adunantem ipsa » ; seu unio incausata diversorum est impossibilis. Hoc principium implicite continetur, ut diximus, in quarta via, quae ascendit ex diversis compositis imperfectis ad aliquid unum maximum et incausatum. Brevius : quae secundum se diversa sunt, non secundum se uniuntur.

In de Potentia. q. 3, a. 5 (2a ratio), hoc principium sic explicatur : « Diversitas causarum diversos effectus producit. » In I C. Gentes} c, x69 pariter dicitur : « Omne quod convenit alicui non secundum quod ipsum esz per aliquam causam ei convenit, nam quod causam non habet primum et i?nmediaium est. » Id est : id quod causam non habet est ad esse. sicut A est A ; scilicet non solum habet esse, sed est ipsum esse, identice, vi ipsius prkeipii identitatis ; ens est ens, non ens est non ens. Hoc principium purissime verificatur, absque ulla identitatis carentia, in eo solo qui potest cicere : « Ego sum qui sum. » Brevius : Ens incausatum non habet esse, sed est suum esse.

40 In omni composilo oportet esse poteniiam ei actum. Atqui Deus est act^s purus. Ergo Deus nullo modo est compositus.

Major patet sive sit sermo de unitate per se et naturali, sive de unitate per accidens. Si agitur de unitate per se, ut in composito humano, una pars, sclifcet materia, est potentia per respectum ad aliam.

Si agitur de unitate per accidens, v. g. homo est musicus. tunc subjjectum comparatur ad accidens ut potentia ad actum.

DEUS EST OMNINO SIMPLEX

50 In omni composiio est aliquid quod non esi ipsum, seu quod non convenit ei primo, sic partes distinguuntur a toto. Atqui, cum Deus sit pura forma, imo ipsum esse subsistens, non est in eo aiiquid quod non conveniat ei primo, illud enim esset minus perfecium quam Ipsum Esse subsistens, et igitur non potest esse in Deo.

Aliis verbis, dum nulla pars hominis est homo, quidquid est in Dec est Deus. Item, dum partes aeris, quamvis sint aer, non sunt totus aer, quidquid est in Deo est Deus totus et non pars illius. Hoc fundatur in isto principio sic brevissime expresso in corpore articuli, § 50, fine : « In ipsa forma (irrecepta) nihit esi alienum. Unde cum Deus sit ipsa forma, vel potius ipsum esse, nullo modo compositus esse potest. »

Sic ex aito illustratur quarta via, ex hoc ipso quod ad ejus terminum pervenimus ; ita melius cognoscitur via perducens ad culmen montis quando sumus in culmine.

Ad xm enuntiatur distinctio realis inter essentiam creatam et esse : r Hoc est de ratione causati, quod sit aliquo modo compositum, quia ad rainus esse ejus est aliud quam quod quid est, ut infra patebit, q. 4, a. 3,

Ad 2um. « Apud nos composita sunt meliora simpiicibus, quia periectio bonitatis creaturae non invenitur in uno simplici, sed in multis. » AttameF. in creaturis est quaedam similitudo altioris simplicitatis Dei, prout anima est simul altior et simplicior quam corpus, angelus quam anirna, et quamvis scientia perfecta sit magis complexa quam scientia initialis, tamen tendit ad simplicitatem superiorem, quae omnia videt in paucis principiis. Sic iistinguenda est infima simplicitas purae potentiae, v. g. materiae, et iuprema simplicitas actus purissimi.

Sic adhuc perficitur confutatio pantheismi : Deus, cum sit omnino simplex, realiter et essentialiter distinguitur a rnundo composito,

Difficulias quaedam remanet, prout secundum revelationern in Deo £St distinctio trium personarum divinarum. Sequitur ne ex hoc quod Deus sit compositus ex tribus personis ? — Sanctus Thomas hoc examinat in de Poientiat q, 7, a. 1, ad 10, ubi dicit : « Pluralitas personarum nullam compositionem in Deo inducit. Personae enim dupliciter possunt consilerari. Uno modo secundum quod comparantur ad essentiam, cum qus. IWlt idem re; et sic patet quod non relinquitur aliqua compositio ; alio i*ero modo secundum quod comparantur ad invicem, et sic comparantur ut distinctae, non ut adunatae. Et propter hoc nec ex hac parte potest esse compositio : nam omnis compositio est unio. » — Cf. infra, Ia, q. 42, a. 4, ad3m. « Omnes relationes divinae non sunt majus aliquidquam una rantum ; nec ornnes personae majus aliquid quam una tantum ; quia tota perfectio divinae naturae est in qualibet personarum » ; alioquin quaelibet ncn esset Deus.

Remanet ergo quod Deus sit omnino simplex, et infra dicetur quod fcres personae habent, imo sunt, unum esse, unum intelligere, unum veile essentiale.

156 BE SIMPLICITATE DEI

Chapter 15 of 105