Sectio 2, art. 4: Utrum sit ide:
esseotia
St. qu. Quaeritur an in Deo sit compositio suppositi et naturae ; suppositufn in ordine creato est totum subsistens, cujus natura est pars essentiaiis, sic suppositum realiter distinguitur a natura, ut toturn a parte principali. Sic homo non est sua humamtas (ut dicitur in secunda dimcultate), sed habet humanitatem. Quaeritur ergo : utrum Deus sit sua Deitas, an habeat Deitatem. Sic magis ac magis apparet differentia inter verbum esse et verbum habere. Per nomen concretum Deus, sanctus Thomas intelligit id quod est, scilicet suppositum seu individuum Beitatis, sive sit praeinteliectum tribus personis, sive sit una ex tribus personis. Hoc remanet nunc mdeterminaturn.
BsspoKsio est : Deus est idem quod sua essentia, vel natura ; aliis verbis : Deus esi sua Deiias, et non soium habet Deitatem.
i° Hoc majiifestatur auctoritate Sacrae Scripturae, et est revelaturm prout Jesus dixit : « Ego sum via, veritas et vita » Joan., xiv, 6. Non dixit : h Ego habeo veritatem et vitam » nec solum : « Ego sum verus aut verax et vivens », sed « Ego sum veritas et vita » ; et verbum est exprimit identitB±em realem subjecti et praedicati, sub eorum diversitate logica.. Sicut autem se habet vita ad viventem, ita Deitas ad Deum. Unde Deus est sua Deitas, dnm e contrario homo non est sua humaritas, quia totum non est pars, sed habet partem, ut melius dicetur in corpore articuli.
Item I Joan., xv, 8 : « Deus caritas est », et non solum habet caritatem. E contrario justi, sive angeii, sive homines, habent caritatem et non sunt ipsa carrcas.
Notandum quod in ConciLio Remensi (Denz. 389) definitum est eontra Gilbertum-Porretanuxn, qui noiebat absiracta posse praedicari de Deo concreto : « Credimus et confitemur simplicem nafuram divmitatuesse Deum, nec aiiquo sensu catholico posse negari, quin diviniias sii D<ms et Deus divinitas. »
20 Responsio nrobatur ratione :
In rebus ccrporeis, natura distinguitur a supposito, sicut pars essena toto, narn praeter hanc partem essentiaiem sunt principia indivi- duantia vg. haec ossa, hae carnes.
Deus autern non est corporeus, nec compositus ex materia et fcrma,, sed pura fornxa subsistens (art. praeced.).
Et sic in Deo ncn distinguitur natura a supposito ; aiiis verbis : suppositum est ipsa forma Deitatis subsistens.
Hoc argumentum supponit hoc prmcipium : si affirmatio est causa amrmationis, negatio est causa negationis. Atqui affirmatio naturae nt fiartis sufifiosiii fundat praedictam distinctionem. Ergo si negatur naturam esse fiariem sufifiositi, negatur praedicta distinctio. Hoc argumentum valet si recte in teiligitur, cf. IIIa. q. 2, a. 2 ; q. 4, a. 2.
Est tamen m*eo diffxcultas, quia ex eo videtur sequi quqd Michael archangelus, cum sit pura forma subsistens, sine materia, sit sua Michaeiitas. Atqui hoc est falsum, nam Michaelitas est solum pars essentiaiis Michaelis, qui praeter eam habet existentiam et accidentia.
Respondetur : sancfus Thomas in hoc articulo certo excludit in Deo principia individuantia distincta a natura comrnuni, ex hoc ipso quod
DEUS EST IPSUM ESSE SUBSISTENS T43
Deus est pura forma sine materia. Et pariter in angelo non sunt principia individuantia distincta a natura.
Sed in nostro artictifc) sanctus Thomas nondum explicite considerat quod in Deo non est compositio essentiae et esse, nec substantiae et accidentis. Hcc dicet art. 4 et 6 ; et tunc multo clarius apparebit quod Deus est sua Deitas, quia Deitas in eo non est solum pars essentialis,. dum e contra in Michaele Michaelitas est solum pars essentialis praeter quam est esse contingens et accidentia intellectus et voluntatis.
Unde Cajetanus dicit, in IIIa. q. 4, a. 2, loquens de nostro articulo : « Etsi processus iste solus reprehendi possit, junctus tamen articulis sequentibus irreprehensibilis fuit, quia ex sequentibus articulis in eadem quaestione excludit omnem compositionem . »
Unde, ut meiius appareat vis argumenti, sic formulari potest : Ubi natura non est pars suppositi non distinguitur ab eo. Atqui in Deo natura non est pars suppositi. Ergo in Deo natura non distinguitur a supposito.
Majqr pluribus locis explicite enuntiatur a sancto Thoma1.
Probatur minor : quia in Deo, ut est pura forma, non sunt praeter n-aturam principia individuantia, imo in eo non distinguuntur esse nec accideniia a natura. Sic Deus et Deitas sunt omnino idem, dum e contrario Petrus non est sua humanitas, nec etiam proprie Michael est sua Michae-
Ad im respondetur huic difficultati : sed si Deus est Deitas, quare utamur duobus nominibus, unum concretum Deus, et aliud abstractum Deitas ? Respondetur : « De rebus simplicibus ioqui non possumus, nisi pei modum compositorum, a quibus cognitionem accipirnus/» Composituri autem est concretum subsistens, et ejus natura (vg. humanitas) dicitur modo abstracto, ut pars ejus essentialis.
N Art. IV. ~ Utram ia Deo sit idem «ssentia et esse t i -rJlT H1C &VtTlns' ut iam notavimus, est eulmsn viae inventionis Srt f' ^ terminantur viae, et simul est initium viae
St™ T611^ dC °mnibUS judkat Per altissimam rationem et sanctum Th^> ut statim videbimus, hic articuius
Sinl, ? \ Panthfmum. * q^o Deus realiter et essentialiter distmguitur ab omni ente finito.
. i. Sic sanctus Thomas dicit in Ouodl it , tt. ■ . , ■ ■ , silum et natura : § 40 , Cuicumque potest IC Ja "f ** Anfl° sU -ldT su^0' suae naturae. in eo differt snpp2ritnS 1 et natura r ^ d6 ahqttod accidens iraster eiui ««»«11 natura. ...In solo autem Deo non mvenitur Deo est omnmo E ?Ula SUum esse ast sua es^ntia. Et ideo m quia aliquid kcciait ™ Ser ■ n, ^"^ In angeI° autem n0n est •omniQ0 idei^ = esse Angeli est r^leter efuf e,l^ f 6St de ratione suae SDeciei : et *PS»°>
(intellectiones et ^vSMS?, S6U naturam- et alia q^aedam ei accidunt autem ad naturam.» "-""""genjesj, quae omnino pertinent ad supposit um,, non
DE SIMPLICITATE D£I
Sed bene intelligendum est quid significat esse ad distinguendura esse divinurn ab esse diversarum rerum ; de hoc loquitur prima difficultas initio articuli posita. Secunda autem ista est : de Deo scire posswmus an sit, non vero quid sit (saltem quidditative scire), ergo ejus essentia non est ejus esse. — Cf. circa hunc articulum, P. Norbertum del Prado, O. P, Dc Veritate fundamentali philosophiae chrisiianae, p. 89, etiam p. 20 et 60 •
Responsio est : Deus et Detis solus esi suum esse, seu in solo Deo esse et esseniia sunt idem.
i° Hoc saltem innuitur in revelatione, 1. Exodi, 111, 14 : « Deus ad Moysen dixit : « Ego sum qui sum ... Dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos. » Hoc e£t proprium nomen Dei ; creaturae autem habent esse et non possunt sic nominari. Ergo ex hoc innuitur quod Deus non solum habet esse sed est esse, est suum esse.
Item verum et ens convertuntur, Christus autem dixit : « Ego sum Veritas » et non solum>habeo veritatem; ergo hoc supponit quod ipse sit ens per essentiam, ens autem dicitur ab esse ; quia ens est id quod est vel potest esse, id cujus actus est esse.
Item sanctus Hilarius citatus in arg. « sed contra » dicit : « Esse non est accidens in Deo sed subsistens veritas » De Trinitate, vn, 1. Hoc non significat quod esse substantiae creatae sit proprie accidens, sed in ea est praedicatum contingens, non vero in Deo.
Responsio tripliciter probatur ratione in corpore articuli, iQ ex hoc quod Deus est prima causa efficiens (ia et 2a via), 2° ex hoc quod est acius purus (3a et 4a via), 30 ex hoc est primum ens (4a et 5a via). Sic verificatur quod hic articulus sit terminus quinque viarum ad Deum a.scendentium.
ium. In prima causa incausata essentia et esse sunt idem. Atqui Deus est prima causa efficiens incausata (2a via). Ergo in Deo essentia et esse sunt Idem.
Quoad minorem, nulla difficultas, est terminus secundae viae.
Major probatur : Quidquid est in aliquo, quod est praeter essentiam ejus, oportet esse causatum vel a principiis essentiae, vel ab aliquo exteriori. Atqui in prima causa incausata, esse non est causaium, nec ab alia causa, nec a principiis essentialibus rei, quia « nulla res est causa sui », cum operari sequatur esse. Ergo in prima causa incausata esse non est praeter essentiam ejus, sed est idem cum ea.
Non potest dici : Deus est causa sui, quia causare est operari ; et operari sequitur esse. Sed potest dici quod essentia Dei est ratio suae existentiae. in quantum existit a seipsa, a seipsa reddit rationem suae existentiae. Sic haec propositio Deus est est, ut dictum est, q. 2, a. 1, per se nota quoad se, non vero quoad nos.
Coroll. — P. N. del Prado, op. cit.t p. 20, recte infert contra Suaresium: In omnibus reMquis causis efficientibus aliud est esse et aliud esseniia. Dicit enim : « De ratione igitur causae efficientis primae est, quod in ea essentia et existentia sunt unum et idem, quoniam causa efficiens prima necessario debet habere esse non causatum, ac de ratione esse non causati
DEUS EST IPSUM ESSE SUBSISTEMS est quod identificetur re cum ipsa natura, quae existit absque eo quod habeat causam. Ergo... inferre oportet : in omnibus reliquis causis efficientibus aiiud esse existentiam et aiiud essentiam ; aiiter non fuissent causae efftcientes secundae et antequam perveniretur usque ad ipsum Deum per viam causarum efficientium, esset adinveniendum id quod est proprium causae non causatae, nempe identitas essentiae et existentiae. »
Sic ex hoc primo argumento habentur duo : i° Terminantur ia, 2* et 3a via, scil. primus motor immotus, prima causa incausata, primuiF; necessarium est suum esse, seu ipsum esse subsistens. 20 Assignatur ultima ratio distinctionis inter ens causatum seu creatum et ens increatum, nec non inter ens contingens et ens necessarium. Ens contingens potest esse et non esse, quia non est suum esse, sed, si existit, habet esse. Immensa est differentia inter verbum esse et verbum habere. Unde dicitur quodf, videndo ipsum esse subsistens, « tremunt potestates » timore reverentiali, quia angeli non sunt suum esse, sed solum habent esse, et de potentia absoluta annihilari possent.
2um argumentum sumitur ex hoc quod Deus est actus purus, sic : Esse comparatur ad essentiam, quae est aliud ab ipso, sicut actus aci potentiam. Atqui Deus est actus purus, nihil est potentiale in eo. Ergo in Deo essentia non est potentia ad esse, sed est ipsum esse.
Major est ipsa definitio esse seu existentiae ; est actualitas omnis formae vel naturae, vg. humanitas non significatur in actu, nisi prout significamus eam esse.
Minor probata est in art. i<> hujusce quaestionis : quia simpliciter actus est prior potentia, prout potentia dicitur ad actum et non reducitur ad actum nisi per aliquod ens in actu. Sed Deus est primum ens (4=» via) , ergo nihil est potentiale in eo, sed ille est actus purus. Hoc constat etiam ex eo quod Deus est primus motor, prima causa, primum necessarium. Debet esse suum agere, et proinde suum esse, quia operari sequitur esse et modus ; operandi modum essendi. Est terminus harum trium viarum r^oerZn\7 " K a De° Causata> essentia es* P^tentia per rC AleS 5 Pr°inde realiter ab eo distinguitur, sicut mateda forma. Ante conaderationem mentis nostrae, materia non est forma ,ed est potenha sub actuaUtate formae. pariter essentia rei causaTae
Z t eSSe; T C°nSiderati0nem mentis> se« -n identificatur cum esse ,ed ab eo dtshnguUur ante considerationem mntis nostrae. Ideoque haec distmcrio, quantumvis minima videatur, realis est. Angelus inSve v^ denSES!TocPr0pnam eSTtiam; VidGt SUUm esse a sua nt a.
Ex hoc jam apparet quod essentia quae est ipsum esse non ootest esse msi una, nam multiplicatio supponit oartidn^iLI c P ?
oatum e<5t m„if;„'. . FF"UIC Pariicipationem. Sic esse partici-
?atum est multzp.ex : esse laPid1S, esse plantae, esse animalis, esse Hominis.
3um argumentum sumitur ex hoc quod Deus est primum ens (4a via) : Quod est ens per essentiarn est suum esse. Atqui Deus est ens per essentiam, cum sit primum ens. Ergo Deus est suum esse.
Quoad minorem nuila difficuitas, est terminus 4ae viae. — Major sic declaratur : « illud quod kabet esse et non est esse, est ens per participatioriem », sicut id quod est ignitum sed non est ignis, ut carbo incandescens, ■est ignitum p"er participationem. Ut ergo « aliquid sit ens per essentiam oportet quod sit suum esse »
Ex hoc argumento confirmatur ex alto principium causaiitatis efficientis : hoc principium ad ipsam probationem existentiae Dei sic communiter formulatur : «Omne ens contingens est ab alio efficienter causatum. a St scholastici communiter tenent quod « ens contingens incausatum >:■ repugnat, id est : est quid non soium inintelligibile (quod admittitur a Kantio), sed insuper quid absurdum et absolute impossibile, v. g. quod Lucifer " surgat ex nihiio sine ulla causa efficienti.
Attamen « contingens incausatum » minus evidenter repugnat quam k contingens non contingens », incausatum negat non immediate defmitio- Bem contingentis sed ejus proprietatem. « Contingens incausatum » existeret seque a se neque ab alio, et in hac propositione : « contingens incausatum existit » affirmaretur convenientia positiva duorum terminorum qui nullo modo conveniunt. Unde quod est, sed non a se, est ab aiio.
Nunc autem dicitux : contingens habet esse et non est esse, ideo est ens per participationem, ac proinde dependet ab Ente per essentiam.
Sed notio entis per participationem non est plene intelligibilis sine nctione correlativa Entis per essentiam, et igitur melius est eam adhibere post probationes existentiae Dei quam antea. Plato quidem utebatur quasi ab initio hac notione5 sed ille, propter suum immoderatum realismmTL putabat se habere quamdam intuitionem Summi Boni, seu Dei.
Sanctus Thomas, secundum realismum moderatum, utitur hac notioae entis per participationem potius post probationes existentiae Dei. Et tunc cuasi ex altc confiimatur principium causalitatis, prout ens per participationem dependet afa ente per essentiam ; seu ens compositum ex potentia" et actu ab Actu puro.
CoroISaria. P. N« del Prado, op. ciL} p, 29, concludit ex hoc argumentc x° quod divisio entis realis in ens fier essentiam et ens per fiarticifiationetn reducitur ad distinctionem inter Ipsum esse subsistens et id quod est compositum ex esseniia ei esse*
1 Hoc est fundamenlum confutationis pantheismi. Si enim Deus esi: ipsum esse subsistens est ens cui nulla potest fieri additio (cf. ad im), quia esse est ultima actualis, unde non potest esse accidens in Deo (art. 6), quis ipsum esse subsistens non est quid ulterius deierminabile , sed est maxime determinatum, quamvis non iimitatum, nam Iimitatio sumitur a materia quae recipit formam, vel ab essentia quae recipit esse. Ex hoc confutatur evolutionismus absolutus secundum quem Deus fit in mundo, et spinozis-
DEUS EST IPSUM ESSE SUBSISTENS mus secundum quem Deus acciperet modos finitos, quae essent velut accidentia ejus. Item ex hoc virtualiter confutatur emanatismus neoplatonicorum, secundum quem anima non est facta, creata ex nihilo, sed est « de substantia Dei » velut a Deo generata. Sanctus Thomas contra hoc dicet Ia, q. 90, a. 1, ad 2m : «Anima non est suum esse, sed est ens per ^articipationem ; et ideo non est actus purus, sicut Deus » nec est proinde ejusdem naturae ac Deus, et ideo non generatur ab eo, non est de substantia ejus, quia generatio est origo viventis a principio vivente secundum similitudinem naturae (Ia, q. 27, a. 2); sic homo generat hominem, et secundum revelationem, Deus Pater generat Filium in similitudine naturae, imo ei communicando totam suam naturam indivisibilem, quae multiplicari nequit.
Sic jam ex hoc apparet quod pantheismus, confundendo Deum et creaturam, debet pervenire aut ad absorptionem mundi in Deo, ut in acosmismo Parmenidis, aut ad absorfitionem Dei in mundo, ut in evolutionismo absoluto Heracliti et plurium modernorum.
Alia sunt coroilaria notata a P. N. del Prado, loc. cit. : scilicet : distinctio realis inter essentiam creatam et esse est fundamentum divisionis entis realis creati secundum diversos gradus perfectionis ; quia esse in sua ratione formali non importat imperfectionem nec limites, et limites diversos accifiere nequit, in lapide, planta, animali et homine, nisi recipiatur in aliquo subjecto, scilicei in aliqua essentia, quae est quid capax existendi, seu capacitas realis ipsius esset sicut materia est realis capacitas ipsius formae, in ea receptae et sic limitatae. Unde diversi gradus entis seu perfectionis proveniunt ex diversa participatione ipsius esse. Sic ex alto illustratur quarta via, quae est ex gradibus entium.
Denique secundum hanc doctrinam de distinctione reali inter essentiam creatam et esse, quam inconsiderate rejecit Suarez, sanctus Thomas adrmttit quod in composiio ex materia et forma est unum esse, ouamvis esseniia sit composita, id est : partes essentiae, materia et forma, non aadent existentias partiales, sic multo melius servatur unitas compositi nacurahs. Etiam in composito humano est unum essef et anima oer se ^bsistens ac immortalis in die resurrectionis rursus commuiiicabit auum
, 0rP°n reassumPto- Imo secundum sanctum Thornam, in Christo auabus natuns est unum esse, scilicet divinum (Illa q „ , w
£-ec omma supponunt quod essentia creata realiter distingu.tur a suo esse.
1~ ?C GSt corolIarium conclusionis hujusce articuli, scilicet : m solo Deo essenha et esse sunt idem.
iw rfUndG 11360 Ve"taS merit° vocatur a P- N- del Prado, iUd., veritas waamentahs pktlosaphiae christianae, fundamentalis quidem, non in via «aventioms (quae incipit a factis experientiae et a primis princioiis rationis)
a t* ma judim, quo sapientia de omnibus judicat per altissimam rationem m causam.
tum GXpreSse dicit r- N" deI Prado» oP- P- 60 : « Hoc est fundamenfec-f ?nmum Philosophiae christianae, non in via inventionis dum mens Cit ner per creaturas ad Deum..., sed in via judicii, cum determinamus de ipsis rebus et resolvimus veritatem nostrarum cognitionum in suas ultimas causas, et quaerimus supremam rationem, quare unum solunl ens oportet esse increatum, omnino immutabile, omnique perfectione pracditum, et quare cuncta alia entia, praeter unum, et quod habent et quod habere desiderant, acceperunt et accipere debent ex sua ipsa subjectione absoluta ad Primum ens, a quo omnia, per quod omnia, in quo omnia. *
Sic apparet quare nomen proprium Dei sit Qui est seu Ego sum qui sum ; et quare dixerit sanctae Catharinae Senensis : « Ego sum qui sum, tu es iila quae non est » quia, ut ait Augustinus, creaturae in comparatione Dei quasi non sunt. Post creationem enim, quamvis sint plura entia non est plus entis, nec plus perfectionis.
Unde merito dicit P. del Prado, op. cit., p. 89 : « Radix omnium quae a D. Thoma traduntur in sua prima consideratione de Deo uno, continentur virtualiter et initiative in art. 30 IIae quaestionis, et quaestiones quae sequuntur nihil aliud sunt nisi explanationes quinque illarum viarum quibus Deum esse probari potest. Atque aurea clavis ad has vias explanandas et adaperiendas porrigitur a D. Thoma in art. 40 IIIae quaestionis, dum multipiiciter ostendit impossibile esse quod in Deo sit aliud esse et essentia ejus. En secretum ad inveniendum quomodosit vei potius quomodo non sit illud movens, illud causans, illud necessarium, illud maxime ens, illud intelligens. En scientificum fundamentum integri tractatus de Deo uno. En lapis angularis omnium postea dicendorum, videlicet identitas essentiae et existentiae in Deo » et in solo Deo.
Confirmatur thesis ex solutione objectionum :
Ad Jum. Esse divinum est esse cui nulla potest fieri additiof quia esse est ultima actualitas essentiae, et igitur esse divinum est non soium irreceptum sed irreceptivum, non est in potentia ad ulteriorem actum ; propterea, nt dicetur art. 6, in Deo non potest esse accidens superadditum. Imo extra Deum per causalitatem seu creationem non fit additio nisi improprie, nam post creationem, quamvis sint plura entia, non est tamen plus entis, plus perfectionis, quia jam in Deo est esse et perfectio sine limite.
E contrario esse commune est id cui potest fieri additio, per determinationem generum et specierum, seu per modalitates entis, quas ens actu impiicite continet.
Ad 2um. Ex hoc quod scimus a posteriori quod Deus est, non scimus tamen esse Dei ut est ejus essentia, sed ex effectibus cognoscimus quod vera est haec propositio Deus est, In creaturis esse secundum se spectat solum ad quaestionem an est, non ad quaestionem quid est ; in Deo esse spectat etiam imo proprie ad quaestionem quid est, nam solus Deus est ipsum Esse subsistens, et quid sit in se hoc Esse subsistens non videbimus nisi in patria, quia, ut dicitur infra, q. 13, a. 5 : in via non cognoscimus Deum nisi ex effectibus, ex conceptibus qui proveniunt ex creaturis, et « omnis effectus non adaequans virtutem causae agentis recipit similitu-
DEUS EST IPSUM ESSE SUBSISTENS dinem agentis non secundum eamdem rationem, sed deficienter ». — Sic esse in creaturis est praedicatum contingens, dum in Deo est praedicatunn essentiale, non realiter distinctum ab essentia Dei quae remanet nobis abscondita.
Unde nunc cognoscimus essentiam Dei non prout est in seipsa, sed prout fundat veritatem hujusce propositionis, ab effectibus cognitae :
Dubium. An sanctus Thomas clare deduxerit corollarium hujusce articuli : in omni creatura aliud est essentia et aliud ejus esse ? — Hoc longe exponitur a sancto Thoma, C. Gentes, 1. II, c. 52, ubi dicit ; i° « Esse, in quantum esi esse, non potesi esse diversum; potest autem diversificari per aliquid quod est praeter esse, sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis. IUud igitiir quod est esse subsistens non potest esse nisi unum tantum. Ostensum est autem (I. I, c. 22, 42) quod Deus est suum esse subsistens. Nihil igitur aliud praeter ipsum potest esse suum esse. Oportet igitur in, omni substantia quae est praeter ipsum, esse aliud ipsam substantiam, et aliud ejus esse. » Cf. etiam Ia, q. 7, a. 1 ; q. 54, a. 2; de Ente et Essentia, c. 5. Item in omni creatura, differt quod est (seu suppositum) et esse.
P. del Prado, op. cit., p. 26, sic proponit hoc argumentum fundamentale ad deductionem praedicti corollarii :
Actus multiplicatur et limitatur per potentiam realiter distinctam in qua recipitur.
Atqui in creaturis esse multiplicatur et limitatur per essentias diversarum creaturarum.
Ergo in creaturis essentia est potentia, seu capacitas realis, realiter distincta ab esse, sicut materia est capacitas realis formae, realiter distincta a forma.
Aliis verbis : ante considerationem mentis nostrae essentia creaturae non est suum esse, sicut materia non est forma.
Major explicatur prout divisio entis per potentiam et actum est TJ^h AneC!SSaria ad inteUigibilitatem mutationis et multitudinis, ut ostendit Anstoteles in I Physicorum, dum argnmenta Parmenidis contra
SST0* ^titudinem entium solvit per distinctionem realem inter potentiam et actum.
-st s^r^ fit CnS' Skut ex statua non fit statua- quia jam sl^Hwt tX f ° ^ fit- Sed ex ente in P°tentia fit ™, ut ex ligna sculptjbue fit statua et ex germine fit planta.
^uia aCtUS existeniiae non P°test multipJicari nec iimitari a seipso^
"imita - ria-10ne f°rmali nuUum limitem importat, ergo non potest -er ^ +• multlPhcari nisi Per capacitatem realem in qua recipitur, id est
Dlant?^ T CSt Capax existendi< v- g- Per essentiam aut lapidis, aut ma+er animalls- aut hominis. Ita forma limitatur et multiplicatur per ^-,iV Jfm' quae est principium individuationis ; ita intellectio limitatur et '«J^tipiicatur ner varias """"—'^-^— -"-•L-"" " '• ■
I=sO DE SIMPLICITATE DEI
Sic per distinctionem inter potentiam et actum conciliatur principium identitatis seu contradictionis, semper invocatum a Parmenide, cum mutatione et multiplicitate quas defendebat Heraclitus. Aliis verbis sic solum conciiiatur primum principium rationis cum certissimis factis experientiae, Sed quia in mutatione et in multitudine est quaedam carentia identitatis, vi principii identitatis et principii causalitatis mens nostra de necessitate eievatur ad Primam Causam quae est omnino identica cum seipsa, quae se habet ad Esse, sicut A est A, et in qua nuila potest esse mutatio nec compositio, sed est omnino simplex, ut melius adhuc constabit ex sequentibus articulis.
Chapter 12 of 105