Sectio 2, art. 6: Utmm in Deo sint aliqna accidenfe
St. qu, Ad ostendendam Dei simpiicitatem excluditur compositio Bibstantiae et accidentis. Accidens de quoest sermo est accidens praedicamentum, cujus esse est inesse, sive sit necessarium ut proprietas, v. g. facultas intellectiva in anima nostra, sive sit contingens, ut hic homcsontingenter geometriam cognoscit.
Difftcultas est quia sapientia et virtus, quae in nobis sunt accidentiat> Deo attribuuntur.
Conclusio est : in Deo non poiest esse accidens.
Hoc tripliciter probatur ex eo quod Deus est i° actus purus, 20 ipsunn «sse subsistens, et 30 primum ens.
i° Subjectum comparatur ad accidens, sicut potenha ad actum perfilieniem, Atqui Deus est actus purus (q. 2, a. 3). Ergo in Deo non potest <&sse accidens.
Major est evidens : subjectum determinatur et perficitur per accidens positivum, v. g. anima per facultates et per habitus. Deus autem est actus purus, et igitur non est in potentia ad ulteriorem actum ; non est determiintabilis, sed summo modo determinatus.
2° Ipsum esse irreceptum non potest habere aliud adjunctum. Atqui Deus est ipsum esse irreceptum (a. 4). Ergo Deus non potest habere accidens adjunctum.
Major sic explicatur a Cajetano ; irreceptum non potest aliud habere adjunctum quin recipiai. Sed ipssm esse non potest recipere seu determinari, quia est ultima actualitas rei. Ergo esse irreceptum non potest habere aliud adjunctum, sic simul est irreceptivum.
Per oppositum igitur dicendum est : si, ut videmus in creaturis, esse habet accidens adjunctum, v. g, operari, tunc non est esse irreceptum, sed recipitur in essentia, quae est potentia ad esse et haec essentia seu substantia est ulterius determinabilis per facuitates et operationes. Unde essentia creata est daplicxter determinabilis : per actum existentiae et per facultates et operationes. E contra Deus est ipsum esse subsistens et igituc non est ulterius determinabilis.
30 Omne quod est per se prius est eo quod est per accidens, et accidens est quid posterius. Atqui Deus est simpliciter primum eris, et in eo nihil esr. posterius seu causatum aut derivatum. Ergo in Deo non potest esse acddens.
Ad i1* virtus et sapientia, quae sunt accidentia in nobis, non sunt accidentia in Deo, quia analogice tantum de eo dicuntur cf. infrat q. iju a. 5. Revera, ut videbimus, Deus non est in potentia ad intelligendum, nec ad amorem, sed est ipsum intelligere subsistens, et amor per essentiam . Koc jam quodammodo constat, prout Deus est actus purus (q. 2, a. 3).
Corollarium* Ex hoc articulo perficitur confutatio pantheismi, nam pantheismus, velit nolit, debet ponere accidentia in Deo ; sic Spinoza posuit in Deo non solum attributa necessaria (quae sunt juxta ipsum cogitatio et extensio infiriita), sed etiam modos finitos cogitationis et extentionis, qui successive producuntur in mundo ab aeterno. Sed nunquam Spinoza potuit deducere hos modos finitos ex substantia divina, et nequidem confutavit praesentem articulum sancti Thomae ubi ostenditur ; nullurn accidens potest esse in Deo, nam Deus non est ulterius determinabilis. Pariter sequitur ex hoc quod Deus non potest esse ipsa « evolutio creatrix », quae semper est ulterius determinabilis et perfectibilis. Evolutiocreatrix non potest se habere ad esse, sicut A est A. Solus verus Deus est Ipsum esse subsistens, et eo ipso transcendit omnino mundum com~ positum et mutabilem.
Difficultas : praesens articulus perficietur postea q. 19, a. 3, ostendendo quod in Deo actus liber creationis, quamvis posset non esse, non est accidens. In Deo enim voluntas libera nori est sicut in nobis facultas perficienda per actum, sed est ipsum velle subsistens, quo necessario diligitur bonitas divina, et non necessario bonitas creabilis. Aliis verbis, libertas Dei est indifferentia dominatrix, non alicujus facultatis perficiendae, sed ipsius actus puri, Sic dicitur :
Rerum Deus tenax vigor, Immotus in te permanens, Lucis diurnae tempora Successibus determinans.
Chapter 14 of 105