Sectio 2, art. 12: Utrum foomam habeat ratioueni
Su qu» Difficuitas est quia Dionysius saepe dicit : bonum est diffusivum sui ; (de Nom. div.$ c. 4) ; sed esse diffusivum importat rationem efficientis. Etiam sanctus Augustinus dicit : « Quia Deus bonus est, sumus » de Doctr. chrisL, c. 31.
€one3usio tamen est : bonum habei rationem finis.
i° Probatur auctoritate Aristotelis, sic enim definit finem : «Id cujus gratia aliquid fit est finis et bonum. »
2° Probatur ratione sic : appetibile habet rationem finis. Atqui bonum est appetibile. Ergo bonum habet rationem finis, saltem per respectum ad actum appetentis, et potest esse appetibile aut quia est delectabile, ut fructus, aut quia est utile ut medicina amara, aut quia est honestum, ut dicetur art. 6.
In corpore articuli subjungitur alia conclusio quae sic enuntiari potest : bonum esi primum in causando et ultimum in essendo, quia finis est primum in eausando, in ordme intentionis, prout allicit agens ad agendum, et finis est ultimum in essendo, seu in ordine executionis. Sic generans tendit ad producendum sibi simile, v. g. ignis ignem, bos bovem, et forma generati terminat generationem passivam, et postea generatum fit perfectum, v, g. animal dum pervenit ad aetatem adultam, tunc est perfecte simile generanti.
Ad xm. Bonum et pulchrum ratione differunt, nam bonum respicit appetitum, dum pulchrum respicit vim cognoscitivam ; pulchra enim dicuntur, quae visa placent. Cf. infra, Ia, q. 39, a. 8, ubi dicitur quod pulchritudo, ut placeat, tria requirit : integritatem rei, proportionem •debitam et claritatem ; sic pulchritudo est splendor formae in materia, v. g. in rosa, vel lilio, aut si a.gitur de pulchritudine intellectuali est splendor veritatis seu irradiationis alicujus principii in multis consequentiis, item splendor vitae moralis in heroismo constituit pulchritudinexn moralem, et in summo habetur sublime, quando est summa diversitas in profundissima unitate, v, g, in communione eucharistica :
O res mirabilis, manducat Dominum Pauper, servus, et humilis.
Pulchrum videtur esse proprietas transcendentalis entis, nam omne artefactum divinum est pulchrum ; atqui omne ens est artefactum Dei auctoris naturae ; ergo omne ens est pulchrum saltem secundum suam naturam vel essentiam, quae exprimit aliquam ideam Dei. Pulchrum integrum autem, ut apparet in Deo, in Christo, in B. Maria Virgine, est splendor in ente unitatis, veritatis et bonitatis, id est : splendor ei harmonia ontniwn propriet^mm enfis
1 Ad 2m. Breviter solvitur difficultas quae oritur ex conceptione platonicorum : bonum est diffusivum sui% et hoc pertinet ad causam efficientem.
DE BONO RELATE AD ENS l8l'
Sanctus Thomas respondet : « Bonum dicitur diffusivum sui, ut finis »> scilicet prout allicit agens ad agendum, et appetitum ad desiderandum. Sed ut notatur Ia, q. 19, a. 2, per modum consequentiae est diffusio activa prout agens propter finem intentum efficienter operatur, et hoc sive ex necessitate naturae, ut bos generat bovem, sive libere ut homo communicat aliis suam scientiarn, vei exhortationem ad bonum.
Unde dicet sanctus Thomas IIIa, q. 1, a. 1 : « Pertinet ad rationem. boni, ut se aliis ccmmunicet. Unde ad rationem summi boni pertinet quod snmmomodo se creaturae communicet, quod quidem maxime fit per..» incarnationem Verbi. » Sic diffusio sui primo pertinet ad finem aJJicien* tem, postea ad agens. Deus autem non necessario operatur ad extra, sed Iiberrime, quia bonis finitis non indiget q. 19, a. 3), et operatur ad manifestandam bonitatem suam, ut infra dicetur.
Neopktonid igitur, dicendo : « Bonum est essentialiter diffusivum sui », non satis distinxerunt agens et finem, et immerito dixerunt : Deus operatur ad extra ex necessitate naturae, ut sol diffundens in aere calorem et lucern. Ex hoc sequebatur emanatismus pantheisticus contra dogma liberrimae creationis.
Ad 3um. Verbum Augustini : « Quia Deus est bonus, nos sumus t refertur ad causam finalem, id est : nos sumus, quia Deus voluit manifestare bonitatem suam nos diligendo et creando, sic accepimus quamdam participationem bonitatis divinae. Bonum igitur habet rationem finis.
Chapter 20 of 105