Skip to the text

3. De patientia servanda

E aversa mundi tolera
WAX Pro Christi nomine.

Plus nocent saepe prospera
Cum levi flamine.

Cum a malis molestaris,
Nihil perdis sed lucraris.
Patiendo promereris,
Multa bona consequeris.

Nam Deum honorificas

Et angelos laetificas,

Coronam tuam duplicas

Et proximos aedificas.

Labor parvus est atque brevis vita.
Merces grandis est, quies infinita.

Totiens martyr Dei efficeris,

Quotiens pro Deo poenam pateris.
` Patiendo fit homo melior,

Auro pulchrior, vitio clarior,
A vitiis purgatior,

Virtutibus perfectior,

Iesu Christo acceptior,

Sanctis quoque similior,

Hostibus suis fortior,
Amicis amabilior.

Chapter 3 of 103