9. De gratuita dignatione Dei ad hominem
Hymnvs.
Qvanta mihi cura de te
XAL homo si cognosceres,
tam miser et inops in te
nequaquam existeres,
sed quia remotus a me
quid exul ni fluctues?
o si tu hoc saperes.
In abysso Deitatis
finxi te de nihilo,
summae quoque Trinitatis
Signavi signaculo,
tuque liber prae creatis
ICN CONCH CNCHON
comparatus angelo,
tam nobilis es homo.
In loco te voluptatis
gloriosum posui,
per ministrum falsitatis
decepto condolui
vesteque simplicitatis
nudatum te vestri,
sic homo pro te fui.
Te iuste quamvis fugavi
de loco laetitiae,
nequaquam tamen privavi
spe misericordiae,
nam suo praedestinavi
salvare te tempore,
hinc homo dilige me.
Satana semper damnato
nasci pro te volui,
malo nullo perpetrato
poenam pro te subii,
me circumciso oblato
legem non praeterii,
scis homo cur id egi?
Quid faciendum non feci
homo cum hominibus?
te docui te perfeci
verbis et operibus,
corporis mei refeci
mysticis te dapibus,
quid homo vis amplius?
IX ZexSY es ores ores
Spretus eram et abiectus
veluti vas perditum,
sputis ac plagis affectus
mala ferens omnium
ut reprobus, non electus
in oculis hominum,
id homo pro te totum.
Pro te pedes pro te manus
perfossae saevissime,
spinis caput ense latus
vulneratum impie,
felleque pro te potatus
crucifixus undique,
sic homo dilexi te.
Quia pro te pauper natus,
tu ditaris meritis,
quia pro te cruciatus,
tu quitaris debitis
et quia glorificatus
coronaris praemiis,
quid homo mihi pro his?
O caritas inaudita
stupendaque pietas,
Deitati quod unita
mea sit humanitas,
hinc tibi sit infinita
laus maiestas claritas
o beata Trinitas. Amen.
$F
CONC ONY CONCY CNP ELON LOND KON LONSD)
Chapter 9 of 103