12. De consideratione multimodae miseriae humanae
Hymnvs.
SW.
nM dbirum est, si non lugeat,
IS 2 t experimento qui probat
quod vivere in saeculo
labor, dolor, afflictio.
Et quamvis iuste vixerit,
tamen hic vivens nemo scit,
an electus, an reprobus
a Deo sit praecognitus.
Heu quid aliud vivere
in huius mundi carcere,
quam a Deo recedere
peccatisque se subdere?
Nam carni satisfacere,
curiosa appetere
vaneque cor extollere
suet mundus suos docere.
Sic cum virtus deseritur,
iniquitas perficitur,
venter pro Deo colitur
ad votum mundo vivitur.
ZAZACA ONER. S
Heu quid aliud vivere
in huius mundi carcere,
quam inermem continue
belli stare in acie?
Nam instanter confligere
cum inimicis animae,
carne, mundo ac daemone,
nunc totum iusti vivere.
Ac sponte crucem tollere,
menti carnem subicere
in Deoque quiescere
cultus suadet iustitiae.
Heu quid aliud vivere
in huius mundi carcere,
quam in sacco et cinere
panem doloris edere?
Heu mihi multum misero,
caeco, surdo, claudo, curvo,
egeno, nudo, languido,
damnato in exilio.
Heu mihi, quia deficit
vita mea doloribus,
anni mei gemitibus,
timoribus et fletibus.
Heu mihi, nam sum plurimis
circumcinctus miseriis,
corporis, cordis, spiritus
tam diebus quam noctibus.
Solus sim seu cum aliis,
sanus, tristis seu hilaris
operans seu otiosus,
aerumnis sum circumdatus.
Heu heu heu quam innumeris
cladibus et miseriis
omnis homo et singulus
hic vivens est involutus.
Duc nos, o summa Trinitas,
supra mundi angustias,
ut tibi demus gratias
cum beatis perpetuas. Amen.
Chapter 12 of 103