Skip to the text

10. De beneficiis Dei generalibus et praecipuis

Hymnvs.

oe

p Reaturarum
SWS omnium merita
simul in unum
si forent congesta,
laude nequirent
efferre te digna
Trinitas sancta.

Quae bonitatis

tuae divitias
abunde satis

in homine monstras
quem prae creatis
tibi consimilas

ac multum amas.
Quantum amasti
hunc supra meritum,
hoc declarasti

o Pater omnium
quia donasti

pro vita hominum
tuum Filium.

Quam amplectendum,

quod lumen luminis

Patrisque Verbum

natus sis virginis,

ut per te ipsum
succurras perditis
Adae filiis.

Nam caritate
tua prae nimia
de potestate
liber tyrannica
iam dignitate
fruor deifica
diu perdita.

Me ni zelasses,
tu quando carneus,
me ni salvasses,
iam essem reprobus,
ni triumphasses,
caelestis aditus
mihi invius.

Vere zelator

tu fidelissimus,
vere salvator

tu invictissimus,
tu praemiator
superlargissimus
satis omnibus.

Nam te nascente
confertur pretium,
te moriente
solvitur debitum,
te resurgente

ZED CNCY CONCH CNB. 4 ELON ZONED LONE ONES)

panditur meritum,
datur praemium.

Quam gaudiose
tu mihi genitus,
quam fructuose
tu mihi mortuus,
quam gloriose
cernitur vacuus
tuus tumulus.

Te honorare

prout nunc appeto,
te redamare
quantum nunc debeo
teque laudare
quamvis nequivero,
numquid tacebo ?

A quo creatus,

laus sit Ingenito,
per quem salvatus,
honor sit Genito,

in quo renatus,
decus Paraclito
simplici Deo. Amen.

Chapter 10 of 103