Skip to the text

11. Item de beneficiis Dei spiritualibus

Hymnvs.

Quid laudis, quid honoris
S27 reddam tibi debite,

factus homo vi amoris
Patris Vnigenite,

per quem omnibüs in horis
tanto donor munere.

Te nam in carne vivente
spiritu vivificor,

te poenose moriente
peccato commorior
inque cibum te tradente
tibi totus unior.

O vitale nutrimentum

prae cunctis optabile,
praecellens medicamentum

tu languentis animae,

cibans mentem, dans augmentum
virtutis et gloriae.

Eia quantum me amasti
vocatum prae milibus,
qui te totum hic donasti
pie meis usibus
fruendumque post servasti
te cum tuis omnibus.

Tu mihi resurrexisti
sursum levans animum,
mihi caelos ascendisti
monstrans, ubi bravium,
desolato remisisti
Spiritum paraclitum.
Hic nunc mulcens consolatur
per prospera placida,

(CNC CNC ONCY Ce

nunc flagellans comminatur
per adversa tristia,

sed si pure diligatur,
utraque salubria.

Huius inspiratione

foetent en carnalia,

huius consolatione

placent carni gravia,

huius quoque unctione
patent spiritalia.

Nam bona, quae non cernuntur
carnis ullis sensibus,

in uno fore noscuntur
huius dono Spiritus,

in quod sancti suspenduntur
cunctis charismatibus.

In se quid hoc unum tantum,
numquam valet exprimi,
quale sit in se vel quantum,
fide solet conici,

hoc solo tamen amantum
sitis potest adimi.

En pluralitas donorum

tam innumerabilis

cordibus fit devotorum

in uno capabilis,

eia largitor eorum

o quantum laudabilis.

Supra modum exalteris

hinc Pater, fons munerum,

Ze SY ex Ses ores s

ubique glorificeris

hinc Fili, lux hominum,
sine fine hinc lauderis
Paraclite tristium. Amen.

Chapter 11 of 103