Caput 38: De coronis beat virginis
x Missa Salve sancta Parens, vidit beatam Virginemy habentem coronam in capite, cujus flores inclinati erant ad terram pallium vero ejus rubeum plenum coronis aureis, quae omnes inclinate erant ad terram:et intra singulas coroas erat scriptum nomen coron. Corona capitis significabat unionem Dei, quam ipsa maxime habet prae aliis creaturis. Alia corona quae tegebat humeros ejus, habebat scriptum : Mater Dei et Hominis. Corona tertia pectus ejus tegebat; habebat nomen: Regina Angelorum. Quarta: Gaudium omnium Sanctorum. Quinta; Solamen omnium miserorum, Sexta: Refugiumomnium peccatorum. Inclinatio coronarum ad terram exprimebat quod ipsa in omnibus donis et gratiis sibi a Deo collatis, ad filios hominum est inclinata.
Tunc illa oravit specialiter pro quibusdam sibicommissis; cui beata Virgo : « Si ebrius terreno vino largior est sobrio, quanto magis ego, quae de summa divini Cordis dulcedine bibo affluenter omnibus horis merum dulcissimum excellentissime divinitatis ! »
Chapter 39 of 257