Skip to the text

Caput 39: De radhs de corde beata: marle virginis prodeuntibus

awxto quodam dum cantaretur in choro Responsorium S ‘Ave Virgo singularis, visa est beata Virgo stare coram altari, et sanctus Gabriel stabat contra eam. Tunc illa quae vidit hoc, cecidit ad pedes Virginis, orans ut obtineret sibi indulgentiam peccati quod per detractionem commiserat, quod tamen non malitiose fecit, sed quasi mentem cujusdam person mitigando. Beata autem Virgo Maria, manum ejus tenens dixit: « Votum fac Filio meo ne amplius talia committas. » Etilla: « Hoc tu, mater pia, mihi apud Filium Super quo dum miraretur, intellexit divinitus quod, sicut prae omnibus creaturis esset electa et sublimata, ita prae omnibus majorem haberet gratitudinem in omnibus donisDei.

Cum autem cantaretur Salve Regina nobilis, visa est denuo beata Virgo Maria tenerrimum puerum gestare in ulnis, involutum fascia, et virgineo uberi adherentem, et stans coram illa quae cantabat Versum: Omnia pascentem, etc. In sequenti vero Responsorio dum cantaretur: Agnosce cui preebueris ulnas, extendit manus suas altissime levans puerum super caput suum, quasi -agnoscendo quod Deum et hominem omnibus exhiberet.

Chapter 40 of 257