Caput 44: I de fidelitate glorios.€ mariz virginis,
Lia vice cum se Deo culpabilem redderet, pro eo quod IN ejus Matrem nunquam prout debuitdilexisset,nec debitam ei reverentiam et obsequium exhibuisset, ait Dominus : « Pro hac tua negligentia, lauda Matrem meam in fidelitate qua mihi prae omnibus in vita sua fidelissima exstitit, in omnibus actibus suis semper voluntatem meam suae preferens voluntati. Secundo, extolle fidelitatem illius, qua mihi in omnibus necessitatibus meis fidelissime adstitit, ita ut omnia (82 BO passus sum corpore ipsa sustineret mente, Tertio, magnifica fidelitatem illam, qua adhuc in coelo mihi fidelissima est, in acquirendo mihi peccatores, ut convertantur, et animas ut a poenis liberentur; quia ipsius meritis innumeri peccatores sunt conversi, et animae justo judicio meo zternis poenis deputate, per ejus misericordiam sunt revocate, necnon a purgatorii igne liberate. »
1
Chapter 45 of 257