Skip to the text

Caput 43

DE quinque Ave Maria aNTE COMMUNIONEM LEGENDIS.;

1m quodam post Matutinos, in orationedubitare coepit si D in sero Domina nostrae Completorium dixerit an non. Unde contristata Deo negligentiam suam confitebatur, et illico Completorium persolvit. Post hoc legit quinque Ave Maria quae dicere solebat antequam sumeret corpus Christi, i quod ad doctrinam aliorum conscribimus. :

Primo, Dominam nostram admonebat illius susceptionis 4 qua in virginali puritate filium concepit, Angelo nuntiante, et abyssali humilitate sibi eum a regalibus sedibus intraxit; et orabat obtineri sibi mundam conscientiam et veram j humilitatem, Secundo, illius susceptionis melliflue, qua ipsum suscepit, cum primoeum in humanitate aspexit, et verum Deum agnovit; orans obtineri sibi veram cognitio-, nem. Tertio, quod omni hora parata fuit gratiam suscipere, nec unquam eam in se impedivit; orans obtineri sibi cor : semper divinae gratiae paratum. Quarto, quanta devotione et Qualiter gratitudine dilecti Filii sui corpus in terris sumebat, quia se" habuerit prae omnibus plenius agnovit quanta salus hominum ex hoc Yii8e, Mater proveniret; petens ut dignam gratitudinem sibi obtineret. Quinto, illius amantissimesusceptionis, qua eam Filius ad se :

ij

1

x. cases) Vocavit; orans ut obtineret sibi accedere cum speciali letitia; quia si homo agnosceret quanta salus ei ex Christi corpore proveniret, pra letitia in se deficeret.

Tunc vidit beatam Virginem coram se stantem, et eam amplexibus stringentem; at illa coepit negligentiam suam conqueri, interrogans si Completorium in sero dixerit, an non; cui Virgo : « Cum nescis si legeris, sic est coram Filio meo, ac si non feceris. »

Chapter 44 of 257