Caput 41: De gaudiis beata virginis marie
toniosa Virgo Maria, dum vice quadam sibi appareret, G rogabat ipsam quatenus sese instrueret quid ea die sibi honoris exhiberet. Cui beata Virgo Maria respondit : « Admone me gaudii quod habui, cum Filius Dei, tamquam sponsus procedens de corde Patris, in uterum meum venit, exultans ut gigas ad currendam viam. Secundo, gaudiiquod habui, cum de virginali utero meo progrediens, factus est mihi filius dulcedinis atque gaudii: alii ili matribus suis dolorem inferunt et tristitiam; Filius autem Dei, quia ipse dulcedo est, mihi matri suae gaudium attulit, et factus est presuavis. Tertio, gaudii quod habui in Magorumoblatione, ubi factus est mihi filius honoris, quia a seculis nunquam aliqua mater in nativitate filii talibus est donis honorata. Quarto, gaudii quod habui, cum filium meum in templo obtuli : ibi factus est mihi filius munditiae et sanctitatis quia sicut alice matres ex hoc purificantur, ita ego cum purificari non indigerem, purificatio illa mihi auxit sanctitatem. Quinto, in passione exstitit mihi filius tristitise, etdoloris, et redemptionis. Sexto, in resurrectione factus est mihi filius letitie et exultationis. Septimo, in ascensione factus est filius divinee majestatis et regia dignitatis. »
r 4 SOEEPERSEOR WTR EGR RS eirteeL Al ces el
Chapter 42 of 257