Caput 2
f ovis perambulabat pascua illa, habens in collo catenulam aureis et argenteis circulis consitam, quae processit de Corde Domini, significans amorem Dei et proximi, sine quo nemo Deo poterit adhaerere. Tunc anima desiderans laudare Deum dicebat : «O amantissime, doce me laudare te. » Qui Dominus: « Respice Cor meum. » Etecce rosa pulcherrima jrabens quinque folia exivit de Corde Dei totum pectus ejus cooperiens. Et ait Dominus : « Lauda me in quinque sensibus meis, qui significantur per hancrosam. » Et intellexit quod Deum laudare deberet, pro visu amabili quo semper respicit hominem, quasi pater unicum filium, nunquam indignans, sed semper amicum habens intuitum, quasi optans et desiderans ut homo ad eum seepe recurrat. Secundo, pro auditu quo auris ejus est tenuissima et semper inclinata; ita quod ad minimum sibilum vel gemitum hominis.plus delectatur quam ad omnem concentum angelicum !, Tertio, pro olfactu, quod semper habet quamdam amatoriam dilectionem erga hominem, qua excitat cor hominis ad delectandum in se, sine qua nemo potest delectari: in vero bono, nisi preveniatur a Deo, et hoc est quod scriptum est : Deliciae mea esse cum filiis hominum. (Prov. yin, 31.) Quarto, pro gustu suavissimo, qui fit in Missa, ubi ipse cibus est animae suavissimus, et in isto cibo ita sibi animam quadam blanditate amicissima incorporat, quod anima per Unionem Dei fit cibus Dei. Quinto, pro tactu amoroso uo eum amor amarissimé tetigit, in cruce figens clavos manibus et pedibus, et lanceam lateri; et sicut tunc anima infixa illi erat per dolorem incomparabilem, ita nunc impressa remanet manibus et pedibus et Cordi ejus dulcissimo, cum ineffabilis amoris jubilo, ita quod nec ad momentum ejus poterit oblivisci.
Chapter 91 of 257