Caput 5
in gratiarum actione laudans,- recole qéanta tbi in colo wternaliterdaturussum, affluentiam omnium bonorum, cum Jonge supra quam credere aut sstimare possis, omnibus te bonis cumulabo. »
« Et hoc dico tibi vere, quia multum placet mihi ut homines de me confidenter magna presumant; nam quisquis mihi crediderit_ quod post hanc vitam supra meritum suum illi benefaciam, et proinde me laudans gratias egerit in hac vita, in tantum mihi acceptum erit, quod eum in quantumcumque credere aut precsumere potest, tantum et in infinitum amplius supra omne meritum suum remunerabo; quia impossibile est hominem non percipere ea quae credidit et speravit. Ideoque utile est homini ut a me magnum sperando, bene mihi credat. » Et anima: « Odulcissime, si tibi ita acceptum est quod homines tibi bene credunt, dic quaeso quid credere deheam tuae ineffabili bonitati. Respondit : « Certa spe credere debes quod te post mortem suscipiam, sicut pater filium suum amantissimum, et quod nunquam aliquis pater tam fideliter cum unico filio suam hereditatem divisit, sicut ego omnia bona mea, et meipsum tibi communicabo. Secundo, accipiam te, sicut amicus amicum carissimum,et tantam tibi exhibebo amicitiam quantam 11s ab amico suo-potuit experiri. Nunquam enim tam fidelis amicus inventus est, qui aliquem fecerit aut facere possit amico suo dolum; ego autem qui sum fidelis, et ipsa fidelitas sum, nunquam meis fraudem facere possum amicis. Tertio, suscipiam te sicutsponsus sponsam unice sibi dilectam, cumtantadeliciarum affluentia, omnique deliciositatum copia, quod nunquam sponsus tam dulciter sponsam suam allexit, sicut ego te suavissima blanditate delectabo, et torrente mew divinitatis inebriabo. »
Etanima: « Quid dabis, inquit, eis qui tibi de his crediderint ? » Respondit : « Dabo eisgratiticans cor, quo omnia quo me fideliter diligant, et tertio, dabo eis cor, quo me semper in amore laudent more coelestium, qui me in amore Jaudantes semper benedicunt. » Cn ANT EPR RRR TRULEY Oat als Ue on TID
Chapter 94 of 257