Caput 4
perpessi sunt, cogitatione, verbo vel opere, pro quo zternam mercedem non consequantur, et ipsi sine fine Dominum glorificant pro omnibus donis suis. Dixitque ad Dominum: « Odulcissimeet amantissime, in quo maxime complacet tibi_ ut me exerceam? » Qui respondit : « In laude, » Et jlla : « Eia, doce me ut digne valeam laudare te. » Tunc instruxit eam Dominus tres'modos quasi tres ictus, dicens : « Primo, laudabis Patris omnipotentiam, qua in Filio et Spiritu Sancto secundum yelle suum operatur, quam nullius Creaturae capit immensitas in coelo et in terra. Dehinc Filii inscrutabilem sapientiam, quam plenecum Patfe et Spiritu Sancto communicat secundum voluntatem suam, omni remoto impedimento, quam nulla creatura ad plenum capere potest. Deinde Spiritus Sancti benignitatem, quam abunde cum Patre et Filio communicat secundum omnem voluntatem suam, quam etiam nulli creaturae plene participat. » — Cumque anima tali modo ad Cor dilecti sui pulsaret, et illum taliter laudaret, repente in ipso icta totum coelum insonuit, et ait Dominus : « Secundus modus seu ictus est, quod me laudare debes proomnigratia et dono, quod effluxit de abundantia mex bonitatisin meam Virginem Matrem, quae omni gratia et bonis abundantius erat repleta, quam unquam aliqua creatura; et etiam pro omni gratia omnibus Sanctis data, qui jam in praesentia meae divinitatis in jucunditate adstant, et me fontem omnium bonorum cum jubilo « Tertius est,quod me laudare debes pro omni gratia et dono quod effiuit de me in omnes homines : in bonos, quos mea gratia sanctifico et confirmo; in peccatores, quos ad poeni~ tendum invito, et cum misericordia ad bonum expecto; et etiam in omnes animas quas gratia mea quotidie a purgatorio absolvo, et ad cveli gaudia perduco, »
Ad primum videbatur sibi quod legere deberet Tibi decus et imperium, tibi gloria et potestas, tibi laus et jubilatio in sempiterna saecula, 0 Beata Trinitas Deus;ad secundum, Te jure laudant, te adorant, te glorificant omnes creatur@ tuae, obeata Trinitas. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarumactio; ad tertium, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in saecula, Tibi laus, ‘Post haec, secundum desiderium anima, ornamentum illud, quod erat in pectore dilectoris sui Jesu, divisit se, et anima intravit mellifluum Cor Christi, ibique unus spiritus cum Dilecto effecta, procul dubio gustavit et vidit quae non licet homini loqui. d
;
Chapter 93 of 257