Skip to the text

Caput II. Qualis, vel quanta conflictio tentationis surgat ex inconstantia mentis.

Quatuor, inquit, bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Quid, quaeso, est bestias post ventorum pugnam, de mari ascendere, nisi bestiales motus et irrationabiles impetus, post tentationum violentiam, de cordis instabilitate exsurgere et in apertum prorumpere? Quasi bestialem enim formam sibi induit, qui bestialiter vivit. Nam procul dubio, qui irrationabiliter et bestialiter degit, in quantum irrationabiliter, bestialiter. Quid nisi quaedam bestiae sunt, quaelibet vitia? Quid nisi bestiae sunt, quaelibet prava desideria? Ejusmodi bestiae mores lacerant, virtutes jugulant, animas suffocant. Ejusmodi bestiarum incursus Psalmista metuebat, cum psallendo orabat et orando psallebat: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII). Sunt bestiae quae corpus occidunt, animae autem non habent quid faciant. Verumtamen viris sanctis, qui ejusmodi sunt, non sunt valde metuendae, eis praesertim, qui spontaneo nutu, mortificantur tota die, ne propheticum illud improperium videantur incurrere: Illic trepidabant timore ubi non erat timor. Non tradas, ait, bestiae animas confitentes tibi (Psal. XIII). Non dicit corpus confitentium tibi, non dicit carnes confitentium tibi, sed ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Illae, illae utique bestiae vere timendae sunt, quae animas occidere possunt. Talium bestiarum incursus, cito incurrimus, cum exigentibus meritis divinae illustrationis lumen amittimus: Posuisti, inquit, tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae (Psal. CIII). Talium bestiarum incursus de semetipsis praesumentibus, et de suis meritis gloriantibus, Dominus minatur, cum in Deuteronomii cantico per Prophetam loquitur: Dentes bestiarum immittam in eis (Deut. XXXVIII). Restat autem nunc illud quaerere, cur quatuor tantum dicantur hae bestiae, vel quomodo diversae inter se.

Chapter 97 of 114