Caput XIX. Quomodo mens cum in profundum malorum venerit, saepe etiam in desperationem cadit.
Sed, depravata anima saepe, cum in profundum malorum venerit post omnia mala, spem etiam resipiscendi amittit, et in desperationem cadit. Hoc est illud cornu novissimum, desperationis videlicet malum; cornu, inquam, et per diffidentiam parvulum, et prae caeteris, per diffidentiae pertinaciam durum. Considerabam, inquit, cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus. Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia (Dan. VII). Hoc cornu de medio aliorum oritur, quia cordis obligatione, cordis obduratione, et effrenatione ad desperationem mens maxime praecipitatur. Cum enim ex his tribus coeperit homo sui potestatem amittere, incipit et pariter paulatim de salute desperare. Malum autem desperationis animum non tam tumidum quam timidum reddit, et in eo ipso contumaciae cornu dejicit. Malum desperationis animum solet, non tam attollere quam dejicere, et idcirco extollentiae cornu non potest ante faciem ejus subsistere. Malum desperationis animum facit suis viribus magis derogantem, quia plus semper cogit timere quam oportet: unde est quod arrogantiae cornu ante ejus praesentiam subsistere non valet. Anima de sua semel salute desperata, et a gratia divina penitus destituta, cum sentit se inveteratae consuetudini non posse resistere, et a sua se pravitate non posse cohibere, solet saepe seipsam excusabilem ostendere, et culpam suam in Creatorem refundere. Et hoc est, desperationis cornu, oculos quasi hominis et os loquens ingentia habere. Solus homo inter caetera animantia ratione pollet, et prudentia callet. Cum igitur, post desperationis malum, coeperit quisque ad excusationis suae argumentum, quasi rationabiles causas, astute texere, argute praetendere, videtur oculos quasi hominis habere. Oportet, inquiunt, esse, quomodo praedestinatum est, quis Dei voluntati, quis ejus ordinationi resistere potest? Quales vero voluit, tales nos fecit. Omnia enim quaecunque voluit fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV). Quid ergo nos possumus, quid nos sumus? Nunquid merita nostra nobis creare possumus? Non est utique volentis neque currentis sed miserentis Dei (Rom. IX). Cur ergo non miseretur? Cur in nobis, quod sibi placet non operatur, qui operatur omnia in omnibus prout vult? (Ephes. I.) Os loquens ingentia, et tam vesana quam inania. Ut te excuses, Deum accusas; ut te justifices, Deum blasphemas? Nonne hoc esse videtur, quod in sequentibus legitur, et sermones contra Altissimum loquetur. Ecce, quibus gradibus, ad ima descenditur. Ecce unde, quo, quomodo, pervenitur de nimia animi levitate ad impudentem animi effrenationem, de multa cordis praesumptione ad ultimam desperationem.
Audivimus quomodo mens de malo semper in pejus corruens, in profundum tandem malorum deducitur. Audiamus quomodo, vel unde eadem ipsa quandoque, post multa et ultima mala, ad rectitudinis integritatem reformatur. Si enim praecedentia et subsequentia hujus visionis recte censemus, puto quia in hac mystica descriptione recognoscimus, quod in Apostolo legimus: Quoniam ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia. Ex hoc Scripturae loco facile advertere est quod nulla nostra malitia divinam misericordiam vincere potest. Quid enim est quod post succedentes sibi bestias, posito throno, antiquus dierum sedit, nisi quod post multa saepe vitiorum detrimenta, ille qui est ante omnia tempora aeternus, per visitantem gratiam, cor lubricum in firma propositi stabilitate figit, et sibi mansionem constituit? Et quid est quod bestiarum potestas aufertur, nisi, quod per visitantem gratiam, vitiorum tyrannide sopita, regnum peccati destruitur?
Chapter 114 of 114