Skip to the text

Caput XII. De malo fraudulentiae, quam sit multiforme in opere.

Vultis adhuc plenius nosse quales alas soleat fraudulentia habere? Ut igitur breviter exprimam quid sentiam: Una dicatur simulationis, alia dissimulationis, tertia ostentationis, quarta excusationis. Solent namque simulatrices mentes et hypocrisi deservientes; solent, inquam, non solum jactitare quae habent, verum etiam simulare se habere bona, quae omnino non habent. Solent econtrario manifesta mala callide excusare, occulta autem mala (ac si omnino non habeant) astute dissimulare. Simulatio et dissimulatio est de occultis. Sed simulatio de occultis bonis, dissimulatio vero de occultis malis. Econtra autem ostentatio et excusatio solent esse de manifestis, sed illa de manifestis bonis, ista de manifestis malis. Nam in his bonis quae manifesta sunt, et negari non possunt, locum habet ostentatio, sicut et in solis manifestis malis quaeritur excusatio. Sinistra nostra quam dextera in medium rarius profertur, et eo ipso rarius videtur. Recte igitur per sinistram occultiora, et recte per dexteram intelligimus manifestiora. Videntur itaque alae simulationis et dissimulationis pertinere ad sinistram, quemadmodum et alae ostentationis et excusationis ad dexteram. Habes ergo in ostentatione et simulatione par alarum primum. Habes et aeque in excusatione et dissimulatione par alarum secundum. Nam ostentatio et simulatio est de solis bonis. Sed illa de veris et manifestis, quasi ala a dextris. Ista de fictis, quasi ala a sinistris. In his duabus alis volant, et se proximis commendantes, opinionemque suam propalantes, gloriam suam circumquaque dilatant. Excusatio autem et dissimulatio est de solis malis, sed illa de manifestis quasi ala una a dextris. Ista de occultis, quasi ala alia a sinistris. Sicut in superioribus duobus, ut dictum est, volant, sic in istis posterioribus corpus suum velant. Nam absque dubio simulatores et hypocritae solent hinc inde sub excusationis et dissimulationis obductione posteriora sua et inhonestiora velare.

Chapter 107 of 114