Caput XIII. De malo fraudulentiae, quam sit multiplex intentione.
Ecce de numero alarum videamus et de pluralitate capitum. Scimus autem quia hypocritarum fraudulentia in omni eo quod actitat ad honoris sui promotionem anhelat. Omne enim quod agit, vel agendo intendit, ambitioni deservit. Nihil autem aliud est ambitio quam honoris affectatio. Prima autem species hujus mali est affectatio libertatis, secunda affectatio dignitatis, tertia affectatio auctoritatis, quarta affectatio potestatis. Ecce quomodo ambitio in quatuor se capita dividit, cui omnis, ut dictum est, hypocritarum actio subservit. Libertatis affectatio est, quando jam quis subterfugitat aliis subesse. Dignitatis affectatio est superiora ambiendo semper de gradu in gradum anhelare. Auctoritatis affectatio est, cum jam ambit quis vir magni consilii et sanctitatis omnibus apparere et statuenda quaeque, vel diffinienda ab ejus consilio vel arbitrio pendere. Potestatis affectatio est, cum jam ambit aliis praeesse. Videmus saepe illos etiam qui voluntariam obedientiam professi sunt, quam libenter, quam desideranter molestas satis et onerosas occupationes suscipiunt, ut exeundi, loquendi, agendi majusculam libertatem ex administrationis suae occasione obtineant. Quid agit hoc, quaeso, nisi libertatis ambitio? Videmus alios niti semper de gradu in gradum, et qui inferioris gradus sunt aspirare ab subdiaconatum, subdiaconos ad diaconatum, diaconos ad presbyteratum; et cum nihil ex eo fortassis majoris libertatis vel potestatis acquisierint, nonnihil tamen arbitrantur tenere prae caeteris saltem superiorem locum. Sed unde hoc in eis nisi ex ambitione dignitatis? Docet nos ille illius Achitopel loquens quid in quibusdam possit ambitio auctoritatis, docet nos proditor et parricida Absalon quid valet ambitio potestatis.
Chapter 108 of 114