Caput IX. De malo invidentiae quibus soleat gradibus accrescere.
Et tres ordines, inquit, erant in ore ejus, et in dentibus ejus. Ipsa Scriptura determinat quomodo tres ordines essent in ore ejus, id est in dentibus ejus. Quid autem in dentibus rectius intelligimus quam malitiae, invidentiae morsus? Quis autem nesciat quam familiare, et domesticum, et velut proprie proprium sit invidiae alienam vitam redere et morsibus obtrectationum lacerare? Solet autem hoc malum quibusdam gradibus accrescere. Nam sunt in hominibus quidem quaedam manifeste mala, quaedam autem dubia, ita ut in ambiguum venire possit, utrum sint bona an mala. Solet autem livida mens semper manifesta mala multiplicius exagerare, dubia quaeque in deteriorem partem vertere, aperta autem bona (quia negare non potest) arte qua potest offuscare, et de eis vel aliquid minuere. Primum est oblocutionis, secundum derogationis, tertium detractionis. Oblocutio est quando mordax et reprehensoria locutio versatur circa id, vel fit propter id mali quod vere in homine est. Qui scit quid sit rogare, ex opposito potest agnoscere quid sit derogare cum sic sibi per contrarium respondeant quemadmodum suadere et dissuadere. Nonne tibi derogatio videtur cum aestimationem de alio aliquo bonam habenti dicitur noli sic credere, noli ita existimare, falleris, deciperis, longe aliter est quam sentis, tenebras lucem credis et amarum in dulce ponis. Haec utique in apertis bonis locum non habet, quia quae manifesta sunt in alteram partem inflectere non valet. Detrahere autem est de apertis bonis vel aliquid velle minuere, cum non possis penitus evacuare. Detrahit enim qui aliquid inde oblatrando retrahit unde hominis famam gloriosiorem credit. Oblocutio itaque est malae opinionis disseminatio. Derogatio bonae opinionis evacuatio. Detractio bonae opinionis attenuatio. Linguam obloquentem timebat Psalmista, cum diceret: Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me a facie exprobrantis et obloquentis (Psal. XLIII). Derogatores tangit quod alias dicit: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant (Psal. XCIII). Detractores exprimit, cum dicit: Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem (Psal. XXXVII). Ecce habes tres ordines dentium in multiplicitate detractionum, derogationum, oblocutionum.
Chapter 104 of 114