Skip to the text

Caput VII. Quomodo ex vitio insolentiae, cadat homo in vitium invidentiae.

Sed si nullus jam locus remanet huic bestiae praeter mare (nam et coelum et terram videtur amisisse), mirum quomodo dicatur, supra pedes stetisse. An forte super cautem, vel rupem aliquam stetisse creditur, ubi et mari undique cingeretur, et fluctibus marinis indesinenter tunderetur? O quam dura poena, sed praesumptuose singularitati condigna! Ecce, quae prius omnes praecurrere praesumebat, et ex sua praesumptione fatigabat, jam non habet quo eat, nec invenit quomodo requiescat. Et supra pedes, inquit, quasi homo stetit. Et utinam vel sero desinat se angelum credere, et tandem aliquando desistat supra hominem praesumere. Ecce jam angelum exuens non jam volat in summis, sed ambulat in imis, imo jam non ambulat, sed stat qui amorem et spem proficiendi amisit. Non autem jacet, sed stat ut nunquam requiescat. Assidue ergo stat, quia sine intermissione laborat. Pedes sine incessu fatigat, sine fructu laborat. Stat itaque, sed quomodo? Supra pedes, ut homo. Grande spectaculum, sed foedum miraculum, videre quadrupedem bestiam, leoninam denique formam, se supra duos pedes contra coelum erigere, et contra naturam erectam stare. Quae est ista erectio monstruosa, nisi enormis quaedam, et nimis detestanda superbia? Contra Deum se erigit, qui contra supercoelestem majestatem intumescit. Nonne contra Deum intumescit, qui ejus judicia reprehendit? Quis autem nesciat, quomodo praesumptuose mentes soleant contra divina flagella murmurare, aliorum profectibus invidere, et gloriae suae detrimenta impatienter ferre? Murmurant autem non solum contra justitiam Dei, verum etiam contra bonitatem Dei. Contra justitiam Dei in malis suis, contra bonitatem Dei in bonis alienis. Insolens namque animus, et propriae excellentiae cupidus cum per nimiam superbiam cadit in invidiam pene molestius fert aliorum profectum quam proprium defectum. O praesumptionem monstruosam quae inde murmurat contra majestatem divinam quod Deus superbis resistat, humilibus autem det gratiam (Luc. IV). An oculus tuus, inquit, nequam est, quia ego bonus sum? (Matth. XX.) Solent autem qui ejusmodi sunt, querelas quasdam quasi rationabiles texere, et murmurationis suae causas (cum verae sint irrationabiles) quasi justas ostendere, et hoc est forte belluinam formam ad hominis se similitudinem erigere, in irrationabili murmuratione contra Deum velut rationes quasdam velle praetendere. Huic sententiae concordare videtur quod adhuc de hac bestia dicitur. Cum enim praemissum esset, super pedes stetit quasi homo, statim adjungitur et cor ejus datum est ei. Cujus ejus? Aut cor hominis, aut cor leaenae. Sed cur dicatur leaena cor suum accepisse quod non dicitur amisisse? Accepit cor hominis et carnaliter sapientis cum permittente Deo incidit in prudentiam carnis, vel tunc veraciter cor hominis accipit quando per multam experientiam errorem suum intelligit, et tam suum defectum quam aliorum profectum plenius agnoscit. Sed quod homini divinitus conceditur ad bonum suum, ipse homo saepe abutitur ad malum suum. Et cognitis suis, vel aliorum meritis disparibus, unde deberet compungi ad poenitentiam, inde excrescit ad majorem invidiam. Ecce enim postquam descripta leaena cor hominis accepit, ei non agnus sed ut sus succedit. Nam saepe cor gloriae cupidum et lividum, aliorum inspecta gloria propriaque ignominia, in invidentiam cadit. Sic vitium vitio succedit, insolentia praecedit, et invidentia succedit, et quod adhuc pejus est, insolentia non recedit.

Chapter 102 of 114