Caput XI. De vitio fraudulentiae.
Tunc procul dubio fraus in fraudulentiam exerescit, quando ex multa jam malitia menti accidit, ut libenter omnino decipere velit cum possit, et post multum usum, et exercitium, nihilominus per multam jam astutiam suppetit, ut decipere facile possit, cum velit. Quid enim aliud est fraudulentia, quam astuta malitia, ad omnem fraudem tam prona quam prompta? Recte hypocritarum fraudulentia in pardo figuratur qui per totum corpus maculis quibusdam respergitur. Nam hypocritae quidem sanctitatem opere praetendunt, sed perversum est quod diligunt, et quod intus vivit in affectione, necesse est quandoque erumpat et appareat in opere. Agunt itaque qui ejusmodi sunt, bona in manifesto, et mala in occulto. Qui igitur ad dissolutionis opera furtive erumpunt, vel quotiescunque excusabiliter id possunt, quid aliud quam actionis suae corpus quibusdam maculis respergunt? Videamus itaque qualis esse dicatur bestia haec, quae tertio loco describitur. Post haec, inquit, aspiciebam, et ecce altera quasi pardus, et alas habebat quasi avis quatuor super se, et quatuor capita erant super bestiam, et potestas data est ei (Dan. VII). Attende quam recte alas habere dicantur, quae in hac bestia designantur. Certe eum volucres volant, seipsas supra semetipsas levant. Certe cum volare volunt seipsas per inane suspendunt. Nonne ejusmodi mentes seipsas supra semetipsas attollunt, et per inane suspendunt, cum propter ambitionem et inanem gloriam durae districtionis observantias pene ultra humanae possibilitatis mensuram extendunt? Virtutis enim studia exercere, et virtutum merita, vel praemia non curare, nec quaerere, quid aliud est quam se per inane in alta suspendere? Et quid aliud est multa capita habere, quam nihil simpliciter agere? Nam, sicut in alis occupationem et exercitationem, sic in capite intelligimus intentionem. Nam caput totum corpus regit, et intentioni omnis nostra actio subservit.
Chapter 106 of 114