Caput XVI. Quomodo mens obduratur per impudentiae vitium, et primo contra Deum.
O cruenta bellua, quae et per despectum conculcat quosque inferiores, et rebellionis cornibus oppugnat superiores! Utinam de hujusmodi cornibus impleatur, quod utiliter minatur qui in psalmo loquitur: Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabo cornua justi (Psal. LXXIV). Quaeramus ergo diligentius qualia cornua impudentia habeat in quibus repugnare vel impugnare soleat. Illud autem novimus, quia cornua a carne excrescunt, et supra carnis sensibilitate obdurescunt. Decem autem modis, ut mihi videtur, anima impudens obdurescit, et illam quam habere decet cordis sensibilitatem amittit. Tribus namque modis mens obdurescit erga Deum, tribus apud semetipsum, quatuor autem modis contra proximum. Erga Deum per arrogantiam, per extollentiam, per contumaciam. Arrogantia est, quando quod divinitus accepit, sibi ascribit. Extollentia est, quando semetipsum supra id quod accepit attollit: per arrogantiam in se gloriatur de eo quod habet, per extollentiam de eo etiam quod non habet. Per arrogantiam et extollentiam agitur, ut gratia divina merito subtrahatur, et ad contumaciam obduretur, desertus autem praevaricator efficitur. Nunquam autem est spontanea praevaricatio praecepti sine contemptu Dei. Contumacia itaque est, quando Deum et praecipientem despicit et minantem contemnit. Per arrogantiam impugnatur bonitas Dei, per extollentiam veritas Dei, per contumaciam potestas Dei. Pro certo scimus, et absque ulla haesitatione, quia Deus est qui operatur omnia pro bona voluntate (Ephes. I). Ex sola itaque Dei bonitate est, quidquid in nobis boni est, vel esse potest. Qui igitur sibi arrogat unde Deum glorificare debuerat, quid aliud quam Dei bonitatem sua gloria spoliat? Qui se attollit supra id quod est, vult falsum credi quod verum est, et verum quod falsum est. Qui vero falsitati innititur, veritati Dei reniti convincitur. Ad divinae autem potentiae contumeliam maxime spectat, quidquid improba mens per contumaciam praesumit.
Chapter 111 of 114