Skip to the text

Caput primum. De triplici vitio mutabilitatis, et inconstantia mentis.

Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno. Et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae. Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra. Et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei (Dan. VII). Videamus nunc quid sit hoc mare magnum, in quo propheta Daniel vidit hanc, quaecunque sit, pugnam ventorum. Quis autem nescit mare quam sit instabile et inquietum, quod semper movetur ad omnem statum, impulsumque ventorum? Recte itaque in eo, ni fallor, cordis mutabilitas, et inconstantia figuratur, eo quod vere sit similis fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Est autem hoc malum triplex. Est enim mutabilitas propositi, et est mutabilitas promissi, et item mutabilitas voti. Propositum est quod quisque statuit apud semetipsum; promissum est quod quisque statuit apud proximum; votum est quod quisque statuit, sed quasi apud Deum. De mutabilitate propositi est illud: Vult et non vult piger (Prov. XIII). Audi et quomodo mutabilitas promissi arguitur in eo quod dicitur: Nubes et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens (Prov. XXIII). Voti mutabilitatem praecavere nos voluit qui dicit: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, displicet enim Deo infidelis, et stulta promissio (Eccle. III). Stulta promissio est quae fit de eo quod fieri non licet, vel quod Deus facere prohibet. Stulta promissio est de eo quod fieri non expedit in eo quod quis vel modestiae metas excedit, vel aliquid contra obedientiam praesumit. De talibus votis dicit Scriptura, quia vota stultorum frangenda sunt. Nec tamen qui tali se voto obligaverunt, pro libitu ejusmodi vinculum abrumpere debent, sed ad eorum arbitrium absolvendi sunt qui potestatem ligandi ac solvendi acceperunt, et habent. Infidelis promissio est quam poenitentia sequitur, vel cordis duplicitas comitatur. Bonum itaque est bona, et bene vovere, ne sit promissio stulta. Bonum est, et bene promissa plene exsolvere, ne sit promissio infida: Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro, qui in circuitu ejus affertis munera (Psal. CLXXV). Alioquin melius est non vovere, quam vota non reddere (Eccle. V). In mutabilitate propositi, notatur vitium inconstantis animi. In mutabilitate promissi, scandalum proximi. In mutabilitate voti, contemptus et injuria Dei. Mala itaque mutabilitas prima, sed pejor secunda, tertia autem omnium pessima. O quam amarum hoc ultimum prae caeteris malum, quam timidam, quam turbidam reddit humanam conscientiam! Haec est procellosa illa maris aqua, et per timiditatem inquieta, et per amaritudinem salsa. Hoc est illud quod quaerimus, mare magnum, in cujus comparatione non reputatur quodlibet caeterorum. Tenemus mare, restat nunc de ventis, ventorumque pugna inquirere. Quae est autem ista pugna ventorum, nisi fortis impulsus, et vehementia tentationum. Tentatio enim est vita humana super terram. Unde et recte praecipitur, vel admonetur: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccle. II). Diversitas vero ventorum coeli, contrarii affectus sunt animi. Aliter enim spirat concupiscentia, et aliter flat iracundia. Aliter autem et aliter confidentia, vel diffidentia. Quis autem per experientiam non agnoscat quomodo concupiscentia spirat, et anhelat, quam vehementer animum concutiat, quam fortiter inclinet in id quod affectat? Unusquisque enim tentatur concupiscentia sua abstractus, et illectus (Jac. I). Sed saepe inter fortes concupiscentiae aestus violentosque impulsus animus ad semetipsum redit atque redarguit acriterque reprehendit. Sibi irascitur, sibi indignatur, et concupiscentiae flatibus iracundia, ex adverso flando fortiter resistit et reluctatur. Hos iracundiae flatus, atque resultus fieri volebat qui dicebat? Irascimini et nolite peccare (Psal. IV). In hunc itaque modum concupiscentiae et iracundiae flatus; saepe invicem confligunt, et in alterutrum consurgunt. Hujusmodi alternantium flatuum conflictum unusquisque nostrum experiri solet, et sustinere oportet, quandiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Nam quamvis videatur concupiscentia, quandoque vel ad modicum quiescere, incipit iterum et iterum resurgere, et vehementius impugnare. Siluit, inquit Scriptura, terra Juda diebus paucis (I Mach. VII). Si terra et terra Juda, vix potest paucis diebus silere, quanto magis mare? Quid namque per mare, nisi cor instabile. et quid per terram (elementum, scilicet solidum et corpus immobile) rectius intelligimus quam cor firmum et stabile. Si igitur stabile cor raro requiescit, et diebus paucis, quid mirum si cor inquietum et lubricum, et quale denique designatur per mare magnum, quid, inquam, mirum si raro silet, et vix paucis momentis? Ventus itaque ille vehementer urens (concupiscentia videlicet spirans et fervens) post momentaneam saepe quietem violentior surgit, et solito validius impellit, et mentis statum pene evertit, in tantum ut incipiat jam animus lassescere et pene deficere, et de perseverantia desperare et in diffidentiam cadere. Flante itaque diffidentiae vento, miserabilius saepe animum periclitari contingit, quam ullis concupiscentiae impulsibus potuit. Timendum est namque valde, ne ventus iste vehemens repente irruat e regione deserti, et concutiens conscientiae domum, totum mentis statum evertat. A facie enim frigoris ejus quis sustinebit? Nisi forte, quod fieri solet, aspirante Deo ex adverso contrarii flatus exsurgant. Fit namque saepe ut post multam diffidentiae trepidationem, nimiamque fatigationem, animus tandem aliquando redeat ad conscientiam, recurrat ad divinam misericordiam, jactet in Domino curam suam, reparet constantiam, et vix sero resumat fiduciam. Ex tunc incipit confidentia, et diffidentia mutuo rebellare, fortiterque impugnare, et adversis flatibus impellere, et alternis vicibus modo haec, modo illa, superiorem manum habere. Haec illa ventorum pugna, ni fallor, quam propheta Daniel vidit, mysticoque sermone descripsit, et quam forsitan qualis sit nonnullos vestrum, ipsa experientia docuit. Et utinam nossem et possem eam tam utiliter describere quam veraciter constat, me cujusmodi sit per experientiam probasse. Sed videamus quid hanc ventorum pugnam nonnunquam sequi soleat. Videamus qualia illud, quod supra locuti sumus mare magnum monstra gignere contingat.

Chapter 96 of 114