Caput V. De vitio insolentiae.
In descriptione igitur primae bestiae, intelligimus vitium insolentiae. Insolitum quasi, non solitum, vel contra solitum dicimus, et inde insolentia, dictum putamus. Recte ergo insolentia dicitur, quando passim et temere, praeter solitum praesumitur. Insolentiae itaque est vitium praeceps, et temeraria praesumptio, sive praeceps et praesumptuosa temeritas, praeter solitum. Est autem multiplex hoc malum. Insolentia siquidem, modo se erigit supra solitum, modo cohibet infra solitum, modo se opponit contra solitum. Sed videamus nunc de prima bestia qualem eam Scriptura sacra describat vel quam convenienter insolentiae proprietatem exprimat. Prima, inquit, quasi leaena, et alas habebat aquilae. Dicitur leo tantae feritatis esse, ut provocatus nec mortem timeat, in tantum ut nec pro periculo mortis, a furoris sui impetu se cohibeat. Leo, inquit, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX). Vides in leone quam stulta audacia, et quam audax stultitia. Nonne leoninae videtur audaciae et ad faciendum sibi nomen, ambulare in magnis et mirabilibus supra se, omnia ultra vires praesumere, spreto consilio doctorum, contempto praecepto majorum, jejunia, vigilias et ejusmodi observantias ultra modum extendere, et nec saluti corporis parcere, nec animae mortem in debitae obedientiae contemptu horrere?
Nota quod non leoni, sed leaenae assimilatur, quia hic sexus, in impetus sui vehementia protervior et pertinacior invenitur. Vide ergo quam irrationabile et bestiale et vere leoninum simile, nullius consilio, nullius praecepto acquiescere, sed in temeritatis suae audacia pertinaciter perdurare. Vultis et hoc breviter audire quid sentiam de ejusmodi bestiae alis? Videtur mihi una esse praecipitationis, altera praesumptionis. Ecce alae duae et ambae aquilinae. Quis hoc de aquila nesciat quod caeteris pene omnibus avibus celerius, vel celsius volare soleat. In praecipitatione attende volatus celeritatem. In praesumptione perpende volatus sublimitatem. Jam superius dictum est, quod insolentia sit praeceps, et praesumptuosa temeritas, praeter solitum. Ut igitur diffusius dicta, compendiosa brevitatis succingam, agnosce leoninum simile in singularitatis temeritate. Adverte in aquilinis alis vitium praesumptionis et vitium praecipitationis. Dicitur aquila, rex avium et leo bestiarum. Nunquid ergo non ille videtur aliquid habere leaenae, et aliquid aquilae qui praesumit, tam in activa quam in contemplativa vita, cunctos praecedere et in utraque vita singularem et summum locum tenere? In terra leaena, in coelo est aquila, qui se praesumit caeteris omnibus incedere fortius, volare sublimius, incedere per actionem, volare per contemplationem.
Chapter 100 of 114