Skip to the text

Caput XVII. Quomodo per impudentiae vitium, mens obdurescit apud semetipsam.

Tribus nihilominus praecipitationis gradibus, solet animus humanus apud semetipsum obrigescere, mentis obligatione, mentis obduratione, mentis effrenatione. Mentis obligatio est, quando assueta eam delectatio ita insolubiliter implicat, ut se a peccati consuetudine implicare, etiam cum velit, non valeat; cum jam omnino peccare non desistit, in quantum eam impunitas sinit. Ecce quia quem arrogantia spoliat, extollentia enervat; et quem extollentia enervat, contumacia praecipitat; et quem contumacia ad peccandum praecipitat, peccandi consuetudo postmodum paulatim ligat. Tali animae, taliterque ligatae, clamat vox illa prophetae: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion (Isa. LII). Talibus vinculis soluta et libera canere potest cum Psalmista: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Cordis autem obduratio est quando nullius jam poenae timore, nulla vindictae severitate a suis excessibus coerceri potest, qui ejusmodi est. Et, ut apertis utamur exemplis, sciunt flagitiosi qualem damnationem in suis flagitiis deprehensi sustineant vel sustinere debeant, et tamen a flagitiorum perpetratione nec se cohibere valent. Aliud est desidorium suum cohibere non posse, cum impunitas blanditur, atque aliud est illud etiam cavere non posse, quod sine summo periculo non committitur. In superiori igitur gradu animus insolubiliter ligatur ad culpam, in isto velut insensibiliter obduratur ad poenam. In illo pudor, in isto calcatur et timor. Audi quid de his dicatur, qui in hoc gradu ad poenam obdurantur: Percussi, inquit, eos, et non doluerunt (Jer. V). Mentis effrenatio est, quando absque ulla haesitatione, vel retractatione animus se ad omnem praevaricationem exponit, et pudoris chamo, frenoque timoris excusso, praeceps in omnia ruit, et fit de reliquo sicut equus et mulus quibus non est intellectus (Psal. XXXI). In duobus superioribus, animus a suis desideriis, etiam cum reluctatur, vincitur. In isto autem gradu penitus non reluctatur, sed, quovis tentationis vento flante, quaquaversum raptatur, secundum quod propheta imprecatur: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII). Sicut autem in tribus primis cornibus Deum impugnat, sic in tribus sequentibus Deo repugnat. Nam obligatione, obduratione, effrenatione sui mens male munita fortiter resistit, ne ullus divini timoris impulsus facile eam humiliare possit.

Chapter 112 of 114