Skip to the text

Caput XV. De vitio impudentiae.

Attende, obsecro, quam sit bestialis, et plus quam bestialis vita, rejecto humano pudore, ad omnia se praecipitem dare, et conspectum divinum vel vultus hominum, nec in erubescendis erubescere, et tandem aliquando ad omnem se malitiam effrenare. Quid enim aliud est impudentia quam praeceps, et effrenata malitia? Audiamus nunc itaque quid de hac ultima bestia dicatur: Post haec aspiciebam, inquit, in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis. Dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. Dissimilis autem erat caeteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem (Dan. VII). Ecce bestiam dicit et tamen quae bestia sit, vel cui bestiae similis sicut in superioribus non dicit. Vide ergo quod genus monstri in vitiis sit, quod modo mystice describitur cui nulla in tot bestiarum monstris comparabilis invenitur. Scimus autem quia mens, quae invidia et impudentia corrupta fuerit, de caetero nulli omnino quia nec sibi, nec aliis parcit. Nam invidia quidem tollit homini amorem et compassionem proximi; impudentia vero moderantiam et circumspectionem sui. Et saepe qui ejusmodi sunt, multos labores, multos dolores patienter imo et libenter tolerant, ut alios affligant, et malunt ipsi miseriam sustinere, quam aliis non inferre. Vide ergo quam sit mirabile, quamve horribile, hominem humanitatis oblitum, hominem exuere, et cor belluinum, imo plus quam belluinum induere. Et ecce, inquit, bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis. Nunquid non est fortis et fortis nimis, quae ob mala proximis inferenda, tam patiens est ad mala toleranda? Dentes autem et ungues ferreos habere dicitur, qui ad omnem crudelitatem effrenatur. Ferrum enim quod caetera omnia metalla domat, recte satis crudelitatem designat. Ferreos ergo dentes et ungues accipit, qui verbis et operibus in proximos saevit, De alia bestia dictum est, quod carnes plurimas comedat. De hac autem dicitur, quod omnia comminuat. Quae ergo omnia comminuit, non solum aliorum infirma, sed et fortia capit, damnat, annihilat. Omnia itaque per diffamationem lacerat, et quod infamare non potest, per despectum calcat. Ut autem caetera taceam, in hoc maxime videtur haec bestia caeteris dissimilis esse, quod in hoc novissimo statu nescit mens improba erubescere. Dissimilis erat, inquit, caeteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

Chapter 110 of 114