Skip to the text

Caput VIII. De vitio invidentiae.

Plus aliquid sonare videtur invidentia quam invidia. Sicut legens non recte dicitur nisi tunc temporis quando legendo occupatur, sic et invidens tunc quidem recte dicitur quando livore utitur. Ab eo autem quod est invidens, invidentia dicitur. Invidia itaque in invidentiam tunc veraciter excrescit, quando animum eousque exagitat, ut eum nullo pene jam tempore quiescere sinat. Invidentia itaque est invidia frequens et animum quiescere non sinens. In secunda autem bestia recte, ni fallor, intelligitur invidentia. Sed, ut hoc melius clarescat, audiamus quomodo eam sermo propheticus describat: Et ecce, inquit, bestia alia, similis urso, in parte stetit, et tres ordines erant in ore ejus et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas (Dan. VII). Est autem ursus, ut omnes novimus, animal deforme, et quod in locis remotis et abditis soleat habitare, et in hoc ipso formam gerit invidiae. Nam et ipsa quidem (utpote foeditatem suam erubescens) semper studet latere. Ursus autem est animal malitiosum et saevum, et forte ejusmodi est invidiae vitium. Invidia est odium felicitatis alienae, et quid magis malitiosum? Quid itaque aliud est invidia quam lucifuga et latebrosa malitia? Invidentia autem est malitia fervens et in occulto saeviens. Est autem ursus animal inquietum valde, ita ut ad stipitem ligatus nunquam pene desinat vel in circuitum pergere, vel pedibus fixis caput nunc in hanc, nunc in illam partem jactitare, et in hoc habet formam non modo invidiae, sed invidentiae, quae animum nullo pene momento sinit requiescere. Dicitur autem de hac bestia quod in parte stetit. Nondum ergo homo in hoc statu funditus bona deserit, nec tamen, ut in superiori, ad omnia se extendit. Stat igitur in parte quia in quibusdam adhuc bonis videtur perdurare. Nemo enim repente fit turpissimus, sicut e regione nemo repente fit summus. Quasi adhuc itaque in parte consistit, quoniam ad aliqua bona agenda antiqua adhuc hominem consuetudo trahit. Ecce quod in hoc statu animus nondum et apertam malitiam effrenatur in quantum vel timore restringitur, vel pudore cohibetur.

Chapter 103 of 114