Caput III. Quod bestialiter vivendi modus sit quadripartitus.
Ut breviter dicam quid sentiam, omnis bestialiter vivendi modus videtur mihi esse quadripartitus. Alii videntur bona exercere, sed sine modo atque mensura et absque omni discretione. Et quamvis in eis fortassis sit bona intentio, hoc in eis bestiale est, quod vivunt sine modo, et feruntur praecipites, sine rationis judicio et absque consilio. Et quamvis forte zelum rectitudinis habeant, sed secundum scientiam non habent. Alii autem mala exercent, sed timide quidem, et ideo occulte; et idcirco, secundum vocem Psalmistae inhabitabunt, et abscondent (Psal. LV), eo quod argui timeant, vel deprehendi erubescant. Alii item bona exercent in opere, sed per hypocrisim quidem, et sine omni bona intentione, utpote amantes primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Alii item mala exercent passim, palam, et libere, et absque ullo timore, et pudore, ita ut videantur esse sine fronte, eo quod frons meretricis facta sit illis, et nesciant erubescere. Vides ergo quam sint inter se diversi hujusmodi operarii. Primi et tertii exercent se in bonis, secundi et quarti in malis. Primi et tertii agunt bona, non bene: nam primi indiscrete, tertii simulate, et eo ipso diversi inter se. In malis se exercent tam secundi quam quarti. Sed illi latenter, isti tam patenter quam impudenter, et idcirco ipsi inter seipsos diversi. Primi, sunt qui ambulant in magnis et mirabilibus sub se (Psal. CXXX). Secundi sunt, qui sedent in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiant innocentem (Psal. X). Tertii sunt, qui omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII). Quarti vero, qui nec Deum timent nec homines verentur (Luc. XVIII). In primis itaque est religio indiscreta, in secundis praevaricatio occulta, in tertiis religio ficta, in quartis praevaricatio manifesta. Hi sunt quatuor status eorum, qui irrationabiliter et bestialiter vivunt (si tamen status, et non potius casus dicendi sunt) qui semper hominem de malo in pejus impellunt.
Et notandum quod in his quatuor corruptionum gradibus secundus est pejor quam primus, tertius quam secundus, quartus autem omnium est pessimus. Et forte quis dubitet de tertio quomodo sit pejor secundo. Sed in tertio statu, quid aliud est quam simulata aequitas? Sed, teste Augustino, didicimus quia simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas.
Chapter 98 of 114